Seuerus Malacitanus in Euangelia 9

Other sections


Atque ea praesenti populo cum dixerat, ipse

Betfa perrexit montem, quem uestit oliua.

Inde duo mittit proprios de plebe ministros,

"Pergite" quis dicens "uicum quem prope uidetis.

5

Illic cum fetu stantem cernetis asellam.

Quam mihimet citius secum perducite, si quis

Perroget, 'hoc opus est nostro doctore' locuti,

'Quem tibi transmittet'; concedat ducere gaudens,

Vt sedeam. satis est illum complere prophetam,

10

Qui me praedixit regem sublime sedentem

Ingredier Sion. firmo quae dicere iussi."

Illi iussa cito leti fecere, reponunt

Ast alii uestes, quis sedit rector honestus;

Et pergit Sion populis cingentibus ipsum.

15

Iamque propinquabat portis omnemque uidebas

Effusum late populum, procedere ramos

Porgentes pueros uerbis et sacra canentes.

Quod mordens doctos uerum proferre coegit

Occultum uulnus uerbis accendere frustra.

20

Nam dixere simul: "iubeas reticere, magister."

Quis deus: "est scriptum pueros laudare repertum.

Qui si conticeant, lapides clamore loquentur"

Intrauit dicens urbem, fletusque ciens haec

Addit tam claram cernens, quam perderet hostis:

25

"Infelix, bona quae numquam suscipere temptas,

Heu, mala suscipies! cingant te namque profani

Et muros puerosque tuos deleuerit ardens

Miles. eum peccata tua nam saeua uocarint."

Ingreditur post ista uiris cingentibus aedem

30

Cauponesque omnes, uaria quos lucra mouebant

Flagitia temptare, dolis adquirere quaestus,

Expellit templo composta sedilia turbans

Et dicit: "migrate alibi! nam uota precesque

Huc ferri iustum est, non iurgia seua moueri!

35

Sed uos dementes semper calcare superna

Proposita soliti latronum castra putatis

Esse locum sanctum, superus quem legit in orbe."

Tunc adiere oculis orbi pedibusque uacilli,

Quos deus egregio sanauit munere cunctos.

40

Est lacus in medio, quondam qui numinis aestu

Suscipiens hominem purgabat semper hia[ntem.

Andronae fuerant cingentes quinque palud[em,

Quas Salomon struxit miseris praebere quietem

Disponens, quo multa simul cadauera iu[ | Infelixque fuit uariis langoribus agmen, | Vt, quando moueat numen, praecurrere posset | Qui prior accipiens speratam saepe salutem. | Huc Christus spatians perspexit membra feretro, | Viua quidem, longaeua tamen ualitudine cincta | Et mortis peiore malo depressa diurnae | Poenarumque globo. uitam fugiebat et ipsam | Saepe iacens; animum frenans iusteque cohercens | Ipse tamen semet seruabat, nequid in ira | Prosiliat damnetque animum peiore dolore. | Quem deus ipse rogat, si uult sanarier, atque | Ille refert: "solus habitus captare salutem | Non possum, quoniam quiuis praecedit in undas | Auxilio fotus, sumit quae corde petiuit." | "Surge" sub haec Christus "proprio succede feretro | Et porta lectum, qui te nunc usque retentat." | Sanatus uerbis surrexit languidus olim. | Sabbata tunc fuerant, quando pergebat onus hoc | Sic secum portans. quem cum uidere leuantem, | Coeperunt homines pariter prohibere; sed ille | "Qui me sanauit, iussit portare" rogatus | Respondit quondam depressus gurgite poenae. | Ipse deum nescit. quem Christus postea uidit | Et dicit: "peccare time concessa priora | Agnoscens, ne quid peius tibi uenerit." ille | Iudaeis <dixit> Christum fecisse. tumentes | Tunc illi Christo coeperunt dicere: "cur tu | Sabbata sic soluis?" Christus respondit ad ipsos: | "Si pater accendit lucem fontesque moueri | Atque amnes uolucresque simul per sabbata fecit | Et mundum format, memet culpare potestis, | Si natus habitus superi curare dolentes | Proposui?" simul hi feruentes undique docti | Tractabant illum morti damnare, quod ipsum | Efficeret filium supero similemque paremque. | Quorum propositum sensit, secessit et inde. | Haec tamen exquirens poteris sentire priora | Et retinens facta specta, quid carpas ab illis: | *** | Sensus quinque puta peccataque turpia poenas, | Quis cuncti pariter foeda sub mente gemebant, | Depositum in medio, primus qui perditus esset. | Annorum numerum nomen retinere necati | Tractans inuenies, liuor quem prauus inique | Innocuum damnans mortis exordia fecit, | Vnum duo quinque triginta postea ponens. | Ex numero nomen poteris captare perempti, | Surgere quem superus indigna morte necatum | Praecepit uerum prisca signante figura. | Bethaniam post haec uenit iustissimus auctor | Discipulisque simul mansit; lucique futura | Pergens sic urbem coepit perquirere cibum, | Et petiit caricem, quae sola stabat, et hic tum, | Cum non inuenit fructum (nec tempus erat nam), | Siccauit uerbo florentes arbore ramos | "Ex te" sic dicens "foetus non creuerit umquam!" | Quae uerbo citius demum siccata remansit. | Quod cum uiderunt, pauidi coepere ministri | Laudare aeternum <uerbum>, quod cuncta peregit. | Hoc quoque tractanti praebet documenta decora, | Quod signo fecit, qui sciuit cuncta priora. | Tempore non apto fructum perquirere coepit | Ostendens maius sese perficere uelle, | Quo cunctos doceat clementia numina sancta. | Nam ficus fuit ista, prius quae stabat in horto | Regis iussa gerens, ne sumat primus; et illum | Forma repens quoniam legi succumbere fecit | Et foliis caelare sua iam turpia menbra, | Haec post porrexit supero querente peremptum, | Nunc ideo damnata suum dimisit honorem. | Quae male praestiterat fructum foliaque priora | A Christo siccata docet, quod cuncta reformat | Primitias scelerum sumens (quae fecit iniquus | Sic suadens homini legem calcare supernam) | Euoluens sceleri mortalia corda subacta. | Ast alii credunt Christum siccasse, suapte | Vt doceat se posse feros damnare, quod illi | Credebant Christum solum perficere, nolle | Et punire malos: "hominem non perdit, eo quod | Ipse deus dixit semet concedere cuncta." | Atque ideo fecit: uoluit cohibere rapacem, | Ne se perdat amens prodens per lucra magistrum | Cognoscens ipsum posse et damnare nefandos | Ex ipsis rebus seseque recolligat ardens. | Vt medicus, hominum custos, sanare uolutans | Occulta quos pestis agit, pernosse praetemptat | Menbrorum positus, solitamque adhibere medelam | Vestigat pecudum quidquid sic possidet artus | Ceu mortale genus, et uiscera uiua recludens | Porcorum morte uitam languentibus affert: | Debile sic Christus proprii cum cepit inopsque | Discipuli, uoluit damnata sub arbore firmum | Efficere ramosque ideo sine crimine siccat. | Diximus haec nostros sensus proferre uolentes; | Ast alios, quo quisque modo perquirere temptat, | Inueniet, gemmae quoniam sunt gesta superna, | Quae, quocumque modo tractantur, pulchra uidentur. | Discipuli tamen hoc uiso coepere mouere | Sic uarios sensus insignia facta tuentes. | Quis Christus super haec addit: "uos credite iuste, | Subque fide maiora dabo perficere signa. | Nam qui non dubitat, montes migrare iubebit | Aequoribusque natare simul, cur<r>antque repente | Naturam uincente fide uirtute peracta: | Quam recte peragens iussu mutauerit orbem. | Tantum ne uosmet studentes corde superbus | Obsideat sensus spargens insignia facta! | Vtpote nam seruus, aruum si seuerit, inde | Adueniens non se iactat, sed curat heriles | Exibere dapes iussus et stare laborans, | Dum dominus sese recipit, post ista relictas | Conficiens epulas studens sibi quoque ministrat: | Omnia sic iussa facientes noscite uosmet | Huic seruo similes. tantum sed dicite quod 'nil | Fecimus elatum'. praebent haec uerba salutem | Insignemque gradum, qui se non iactat, habebit. | Nullum uerba pium poterunt damnare remissa. | Qui minuit sese uerbis gratatur et actis, | Aeternam capiet uitam dignamque coronam." | Post haec transibat Christus, subit[oque ministri | Adduxere orbum, qui numquam u[iderat | Ex partu lucem, mater quem prod[idit | Et dicunt: "doctor, filii peccat[a patrisue | Hunc talem nasci fecerunt?" [Christus ad ipsos: | "Nullus peccauit, sed signat[ | Confuso turbata modo complen[ | Et reparare decet: capiet sub lu[mine lumen; | Et cunctos doceat lingua reti[ | Confundetque malos oculis fre[ | Haec dicens lutum format, quod d[ | Atque uolens multos homin[es | \(W)\Hoc subitum clarumque nimis sple[ndensque | \(W)\Ablutum misit Siloan monstr[ | \(W)\Qui multis populis cinctus[ | \(W)\Vndique currebant auidi cog[noscere | \(W)\Qui postquam iussa lymphas [ | \(W)\Lumina detergit cernens et [ | \(W)\Mutatumque uirum uix cognou[ere | Ante nimis notum. uultus quo[ ceperit, ardent | \(W)\Noscere. praecipiunt, prohibent [ | \(W)\Accedunt, trepidant cerni ia[m | Quos bonus ille docet se susce[pisse Hiesu | Atque fidem praestasse, quod et nat[ura negauit. | \(W)\Qui simul adducunt homin[em | "Nouimus hunc" aiunt "semper qui [lumina clausa | Nunc habet extensa." dicit qu[aerentibus illis, | Perspexit quomodo. subito cr[ | Rumor inops uarius feruen[t | Quod factum pugnans confu[ | \(W)\.........................]es eius non scire parati

45

.........................]s nimium quod crescit ab illis

.........................]n natum, quod mordet iniquos

.........................]ro testes sub fronte gerente

.........................e]ntes uoce negante

......................... fa]ctum confundere fulgens

50

.........................]que necat iustisque bonisque

.........................]ns est uidere refelli

.........................]agis populum concurrere multum."

Eiciuntque homi]nem. quem uidit postea Christus

.........................]te sanauit?" et ille

55

......................... n]osse. Christus respondit: "ego sum."

.........................]sus supplex cum uoce precatur

.........................] cernunt et lumina quis sunt

.........................] prope cui pauci dixere Pharisei:

......................... caec]os?" Christus: "si lumina clausa

60

.........................]erat uobis medicina malorum.

................. pasto]rem iustum cognosse potestis

.........................]t quem facta bona suadentque fouere

................. pec]us proprium. nam solus et aptat

.........................] fuit prisco sub tempore mendax

65

..................... ou]es, uaria quas pestis agebat

.........................]..des, sed saucia menbra

.........................]nans. memet cognoscere quaeso

................... fa]cta magis quam uerba decorant

.................. sim]ilem memet cognoscite regi

70

Me pater ut n]ouit, sic et cognoscitur ex me.

.........................] turba rumorque. per illos

.................. fe]ruent omnes Christoque minantur

.................. d]ubios, quonam perrexit, et ipse

Intrauit subito templum palamque moratur.

75

Quem cum uiderunt primi, coepere rogare:

"Haec quomodo tu signa facis? responde docens nos!

Quiue dedit tibi tam clara perficere signa

Crebra nimis magnaque?" deus respondit ad illos

Cognoscens sensus hominum, quos corde superbo

80

Inuidia stimulans perfecit uoce suaui

Dissimulare dolos et crimina nectere uerbis

Responsis propriis ipsum damnare putantes:

"Si uultis memet uobis proferre rogata:

Babtisma dudum factum quem ferre putatis,

85

Vt faciat iustus, hominem superumue?" remissi

Illi tractabant: "superum si diximus, ipse

Respondet nobis: 'cur non cepistis ab illo

Sub fide captantes celestia munera iusto?'

Ausi si fuimus mortalem dicere, plebes

90

Nos periment omnes, quae iusta mente fuisse

Egregiumque simul sancta sub uoce prophetam

Credentes babtisma dei cepere decorum",

Et dubii dicunt: "nos hoc nescire fatemur."

Et Christus: "nec ego, per quem mihi data potestas,

95

Respondere uolo uobis." post ista locutus

Exemplo docet cunctos, quod prima putantes

Hi retinere modo post infima cuncta tenebunt,

Quos iactans mentis decepit saeua uoluntas:

"Quidam sic natos habuit: primoque suadet,

100

Vt uineas pergens curet. negat ille prius, sed

Postea perfecit, quod se non pos<s>e ferebat.

Ast alii pariter suadet, dicitque suapte

Facturum uerbisque patrem delusit honestus.

Horum quem uosmet putatis iussa paterna

105

Effecisse?" uiri perhibent: "qui fecit", et ipse:

"Est uerum! uosmet praecedunt ita telonae

In regno superi, qui iura fidemque beati

Experti laeti ceperunt sancta lauacra.

Quod uos, qui supero semper parere fatetis,

110

Non fecistis, et hi, qui se non posse putabant,

Factis fecerunt alacres, quod uoce negabant."

Addit ad haec hominum prodens mala pessima: quae post

His fore pro poenis hominum, quos ante necarunt,

Pro calcata fide superi Christoque negato

115

Damnatoque simul, quem non timuere nefandi,

Exemplo docens scelera poenamque sequentem:

"Quidam plantauit uineas cinxitque corona,

Torquellam fecit mediam turremque locauit.

Proficiens peregre mandauit rura colonis.

120

Post seruos misit, cum tempus sensit adesse,

Vt fruges capiant et debita lucra reportent.

Illi tormentis uarie poenisque necarunt

Omnes, quos dominus fructus suscipere misit.

Postea dilectum natum solumque remittit,

125

Quem perimunt illi uineas lucrare putantes

Haerede exstincto. uos nunc edicite: quidnam

His faciet?" "ueniet" perhibent "cunctosque necabit

Externisque suos agros mandauerit illis

Sic male defunctis"; nec possunt uerba superna

130

Sentire insani, uineas qui<s> dixit eosdem

Et sepem legem turrem formauit et urbem,

Torquellam templum, quod cepit signa uetusta

Prodidit et Christum, uinum ceu prodit ab uua.

Ipse tamen librum illos cognoscere uerba

135

Exacuens lapidem memorat, quem scripserat index

Indocilem fabricum manibus summamque fuisse

Iuncturam capitis machinae, sed cuncta tenentem.

Quo uerbo sensere uiri, quae dixerat ante;

Et simul accensi ueriti tenuere dolorem,

140

Laedere percupidi, liuor quos deuorat ardens

Accensus uerbis. cladem proflare minatus

Opprimitur populi motu, mentemque resorbens

Occulto cremat igne necans, quae prodidit illam.

Exclamat tamen ista deus: "ceu diues in urbe

145

Nuptias exornans cum fecerit omnia parta

Pro nato, clamat ciues misitque ministros,

Vt ueniant. partim nolentes pergere falsas

Innectunt causas; alii tenuere necantque

Seruos, qui fuerant missi. tum milite feruens

150

Imperat armato totam disperdere gentem,

Conflagrare urbem, muros turbare domosque.

Quod faciunt: perimunt omnes, cum moenibus urbem

Incendunt. super haec dominus: 'uos ite, ministri,

Indigni quoniam fuerant, quos ante uocaui,

155

Quorum iam nullus poterit gustare parata,

Ad caenam clamate alios, quoscumque uidetis,

Sic inopes, miseros, egros.' fecere ministri

Et pergunt: 'quoniam nondum compleuimus aulam.

Quid suades?' dominus: 'calles et semita cuncta

160

Indagate uiros captantes undique mancos'.

Haec quoque perficiunt: relegunt angusta uiarum

Et populos uarios confertos undique multos

Composuere. domus regis completur; et ipse

Ingreditur caenam, spectans cernitque per ipsos

165

Vnum perputidam uestem turpemque gerentem

Increpat atque tumens: 'cur tam deformis in aulam

Intrasti?' tunc ille tremens, demissus et expers

Conticuit. dominus seruis: 'hunc pellite foedum

Constrictumque foris nocti mandate perenni!'-:

170

Sic pater omnipotens secernet iusta gerentes,

Et qui contemnunt alios uel foeda peragunt

Aut non ceperunt superi ditissima dona

Vel sanctos poenis damnarunt, morte ministros

Sese iactantes, dominus quos ipse remisit,

175

Expellat, iustos ornans seuosque perimens."

Herodis comites post haec misere maligni,

Non regis prisci, qui regnum degener illud

Sidone exortus, urbi ditissima quondam,

Inuasit multaque nimis crudelia fecit

180

Post finem Iudae regum, quos esse beatus

Tunc Iacob docuit, quorum sub fine uenire

Praedixit Christum, mundi qui regna tenebit.

Cuius post obitum turpem fecisse tetrarchas

Romani partemque isti mandasse feruntur,

185

Qui, licet esset inops opibus, crudelia multa

Perfecit similem sese per facta nefanda

Monstrans: infamis testem damnauit aperte

Clamantem seriem scelerum Christumque necare

Percupidus misit uerbis decipere fictis.

190

Qui postquam propius uenerunt, turpia caelant

Fucatis uerbis dicunt laudemque dolosam

Et memorant: "censum nobis inferre suades,

O doctor, quem nulla potest opprimere feruens

Vis hominum, sed uera magis quam grata peroras?

195

Non homines, sed iura times, non iurgia, sed fas.

Diuitiis fretos spernis regumque superba

Imperia calcare magis quam ferre suesti."

"Hic hominum sensus falsaque crepuscula sensit,

Et dicit: "solidi faciem nomenque docete:

200

Cuius habet?" dicunt: "regis". respondit et ipse:

"Reddite iam regi proprium superoque suaptum."

Quod cum ceperunt mirantes undique cuncti,

Deseruere deum uincentem saeua benigne.

Saducei post haec Christum temptare uolentes

205

Accedunt, perhibent: "Moses sub lege superna

Praedixit nobis fratri copulare prioris

Vxorem fratris, si sit defunctus inanis,

Vt reparet stirpem prolem succedere firmans.

Nostro de genere septem sic ordine fratres

210

Nunc fuerant, quorum primus perducit in aedem

Vxorem subolemque suam non fecit in orbe.

Cuius post mortem frater sub lege coactus

Vxorem petiit, pariter defunctus eandem

Dimisit, quam post alius aliusque. fuitque

215

Haec steriles septem lege suadente superna

Experta. periit post haec. sub luce futura

Cuius haec fuerit cunctos experta benigne?"

Quis Christus: "falsa uosmet dementia cepit

Talia tractantes fore tum sub luce futura,

220

Qualia nunc mundus inbutus morte malisque

Corruptus suadet, qui post sub fine sequenti

Exutus labem pellat cunctosque beatos,

Quos facta egregia studiumque fidesque decorant,

Laetantes teneat regnum caeleste tuentes,

225

Iam puros factos, quos nulla obliuia uexent,

Caelicolum similes clara sub mente ministrum.

Quod uero surgent omnes sub morte retenti,

Moses praedixit: dominum memorauit Abraham

Esse deum Isaac pariter iustique Iacob.

230

Qui si non essent, cur haec dixisset honestus?

Sed uere nouit post mortem uiuere cunctos

Et regnare deum, qui solus summus habetur."

Auditis uerbis populus laudauit, et illi,

Docti qui fuerant, clara sub uoce fauebant

235

Mirantes nimium factis uerbisque potentem.

Addit ad haec dominus dicens: "respondite, docti:

Cuius est filius Christus, quem scire fatetis?"

Illi nolentes superi memorare, fuisse

Dauid dixerunt. quos uere confutat ipse:

240

"Et Dauid quomodo dominum praedixit haberi

Ipse suum miti modulans insignia cantu?

Induxit superum mirantem munera gentis,

Quae sibi misit ibi Christum cum corpore caelum

Transgressum, que<m> nulla orbis uicere nefanda

245

Mortalem indutum totum, quem dextra locatum

Hortatur residere polo, dum ponit iniquos

Substratos homini, quem sic dilexit in orbe.

Ergo si iustus dominum praedixit haberi

Ipse suum Christum, sit filius eius?"

250

Quod uerbum stolidos docuit iustisque suasit

Stare gradu uero nec iurgia uana mouere.

Quae tractata nocent, prosunt confota quiete.

Nam quaerit superum fallax creditque benignus

Ex sese capiens leuiter documenta su[perna:

255

Mens regit ut corpus uerbumque ut cun[

Spiritus ut pascit, superus sic omnia uerbo

Perficit ipse colens, flatu reparante gu[bernans.