anthologia Latina 274

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


274 R = 268 SB

 

PONNANI

 

Picta fuit quondam Pharii regina Canopi

Artifici formata manu. nam uiuere serpens

Creditur et morsu gaudens dare fata papillae.

O quam uiuit opus, quam paene figura dolorem

5

Sentit et ex ipso moritur pictura ueneno!

2

artifici Salm.

artificis A


artifici formata manu Vix pertinent verba Dracontii Laud. Dei 1, 604 artificis formata manu, a Riese sic citata (Dracontius enim formante scripsit); conferenda potius exempla in Th. l. L. (II 702, 3) collecta