hymni Christiani anonymi 41

Altre sezioni


Mediae noctis tempus est:

Prophetica uox admonet

Dicamus laudes ut Deo

Patri semper ac Filio,

5

Sancto quoque Spiritui;

Perfecta enim Trinitas

Vniusque substantiae

Laudanda semper nobis est.

Terrorem tempus hoc habet,

10

Quo, cum uastator angelus

Aegypto mortes intulit,

Deleuit primogenita.

Haec hora iustis salus est,

Quos ibidem tunc angelus

15

Ausus punire non erat,

Signum formidans sanguinis.

Aegyptus flebat fortiter

Tantorum dira funera,

Solus gaudebat Israhel,

20

Agni protectus sanguine.

Nos uerus Israhel sumus;

Laetamur in te, Domine,

Hostem spernentes et malum

Christi defensi sanguine.

25

Ipsum profecto tempus est,

Quo uoce euangelica

Venturus sponsus creditur,

Regni caelestis conditor.

Occurrunt sanctae uirgines

30

Obuiam tunc aduentui,

Gestantes claras lampadas,

Magno laetantes gaudio.

Stultae uero remanent,

Quia stinctas habent lampadas,

35

Frustra pulsantes ianuam

Clausa iam regni regia.

Quare uigilemus sobrie

Gestantes mentes splendidas,

Aduenienti ut Iesu

40

Digni curramus obuiam.

Noctisque mediae tempore

Paulus quoque et Sileas,

Christum uincti in carcere

Conlaudantes, soluti sunt.

45

Nobis hic mundus carcer est;

Te laudamus, Christe Deus;

Solue uincla peccatorum

In te sancte credentium.

Dignos nos fac, rex hagie,

50

Venturi regni gloria,

Aeternis ut mereamur

Te laudibus concinere.

Gloria Patri ingenito,

Gloria unigenito,

55

Simul cum sancto Spiritu

In sempiterna saecula.