anthologia Latina 244

Reference basis text: A. Riese, 1894

Editing of the digital edition: V. Russo, 2009

Other sections


Thema: Turne, in te suprema salus

Turne, spes Italum, custos fortissime regni,

Si properes! muros arces ciuesque Latinos

Non solitis urguet Troianus uiribus hostis.

Sed potiora premunt. Quem nunc (ignosce) fugauit,

5

Nec pugnae inferior nec belli relictor (crede)

Adserar. Armatus timendo fulmine miles

Nec culpam nec crimen habet; nam bella minatus

Nunc gerit Aeneas: reuerendi fragor Olympi

Ex umbone tonat, caelestes concita flammas

10

Hasta iacit, oculis elatus ingerit ensis

Fulgura, progeniesque dei testata uigorem

Numinis antiqui spoliauit fulmine caelum

Et tulit arma Ioui. quod felix turba deorum

In saeuos quondam potuit conferre Gigantes,

15

Aeneas nunc solus habet urbisque ruinam

Saeuo Marte parat, Italasque euertere turres

Non ariete graui, non torti turbine saxi

Disponit, spernit belli tormenta magister;

Et memor, exitio Troiam sic esse sepultam,

20

Iam faces, non tela iacit. scit quippe tyrannus,

Iliacas sine face domus stetisse per aeuum.

Heia age, curre, precor; te mater rexque Latinus,

Turba senum, lacrimans Lauinia uirgo requirit.

Thema

Tema A