anthologia Latina 240

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


240 R = 233 SB

 

Cupido amans

 

Quis me feruor agit? noua sunt suspiria †mentis†.

Anne aliquis deus est nostro uehementior arcu?

Quem mihi germanum fato fraudante creauit

Diua parens? <nimis> an <iam> spicula fusa per orbem

5

Vexauere polum, laesusque in tempore mundus

Inuenit poenam? sed si mea uulnera noui,

Hic meus est ignis, meus est, qui parcere nescit.

En Furiis Irisque trahor! licet orbe superno,

Iuppiter, atque altis undis, Neptune, tegaris,

10

Abdita poenarum te cingant Tartara, Pluton:

Inpositum rumpemus onus. uolitabo per axem

Mundigerum caelique plagas pontique procellas

Vmbriferumque Chaos. pateant adamantina regna,

Torua uenenatis cedat Bellona flagellis!

15

Poenam mundus amet, stupeat, †uix maior†, anhelet!

Ins<t>e<t> saeuus amor fraudemque in uulnere quaerat!

1

feruor agit

ferauorgit A