anthologia Latina 224

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


224 R = 216 SB

 

De electione coniugii

 

Moribus et uultu coniunx quaeratur habenda.

Horrida nam facies nullo celatur ab auro.

Si quis erit sponsus talem qui ducat auarus,

Horreat ipse suam; feditas dissoluit amorem.

5

Sequitur illa calens, dorsum dabit ille calenti;

Cogetur feruens clunem submittere asello,

Concubitu turpi monstrum paritura biforme,

Quem mater ipsa suum timeat contingere natum.

Discite formonsas aurum superare puellas.

224 R = 216 SB Habent etiam B V , item cod. Casanatensis B IV 18 (saec. IX), qui tamen nihil utile adfert