anthologia Latina 223a

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


223a R = 215 SB

 

Iam mulier sibi nauta fuit, iam Virginis astrum

Vidit uirgo, potens fortes torquere rudentes

Et remis aptare manus, curaque uigente

Nocte uigil fuerat. non norat femina somnum.

5

Sideribus iam docta poli (labor ipse magistram

Fecerat astrorum) norat uenientia fata.

Non uer tranquillum fuerat, non mollior aestas;

Sideribus tempus, requiem non denique norat.

223a R = 215 SB

Habet etiam B