Iulianus Toletanus carmina apologetica 2

Altre sezioni


Ad te mitto libens codicem, sanctissime Sergi,

      Qui regis innumeras et moderaris oues.

Inclyta peruasit nos laudum fama tuarum,

      Quod bonus et clemens sis, pietatis amans.

5

Pectore, uoce refers uiuendique ordine Christum,

      Cuius et in terris fungeris officio.

Viue diu nobis et mundo, candide Sergi,

      Cui Iulianus ouans oscula dat pedibus.

Accipe clementi, Sergi sanctissime, uultu

10

      Scripta mea; excubias corrige, papa, meas.

Perlege quodcumque est, quod epistula nostra docebit,

      Atque animo exiles curre labente notas.

Est censura Dei tua, quidquid dixeris ipse,

      Hoc Deus in caelo duxerit esse ratum.

15

A Domino Christo summa est concessa potestas,

      Claudere qui coelos, et reserare uales.

Ergo, pater Sergi, paruo benedicito fratri,

      Vt fluat in nostrum gratia larga caput.

Regis Egicani, populi memorare fidelis,

20

      Pontificum benedic plebibus inde tuis.

Rore tuo uernabit ager Hispanus abunde,

      Catholicamque colet tempus in omne fidem.

Quam fera tempestas Phlegethontis turbine nulla

      Auferet ex linguis pectoribusque piis.

25

Hei mihi! Quam timeo ne nos malus implicet error,

      Demur et infandis gentibus opprobrio.

Africa plena uiris bellacibus arma minatur,

      Inque dies uictrix gens Agarena furit.

Ne meus iste metus sit uerus, uindice Christo,

30

      Ora pro populis, optime papa, tuis.

Vt Deus auertat nostra a ceruice securim,

      Datque pius ueniam, te lacrimante, reis.