anthologia Latina 215

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


215 R = 206 SB

 

In Anclas

 

Vandalirice potens, gemini diadematis heres,

Ornasti proprium per facta ingentia nomen.

Belligeras acies domuit Theodosius ultor,

Captiuas facili reddens certamine gentes.

5

Aduersos placidis subiecit Honorius armis,

Cuius prosperitas melior fortissima uicit.

Ampla Valenti<ni>ani uirtus cognita mundo

Hostibus addictis ostenditur arte nepotis.

1

Vandalirice 'Vandaliricus (Vandalorum rex) est Hildiricus rex, qui regnavit a. 523-530' ( Riese ), Valentiniani tertii nepos