Iulianus Toletanus carmina apologetica 1

Altre sezioni


Latius imperii maiestas praeterit orbem,

      Si pietas adsit, peruolat astra super.

Caesaris ensis enim debet defendere sedem

      Immotam Petri, cui Deus ipse preest.

5

A quo suscepit uires titulique cacumen,

      Nonne illi, o Caesar, ferre decebit opem?

Romani decus imperii iuga regibus infert:

      Illud agit populos, gentibus illud adest.

Iustiniane, tuae frangatur robore dextrae

10

      Barbarus omnis iners, perfidus omnis homo.

Caesare te celebres portet noua Roma triumphos,

      Nomen ei inuideat nobile Roma uetus.

Caesare te referat uirides ecclesia lauros,

      Portet ab haeretica conditione decus.

15

Et Monothelitae subdant colla impia, papa

      Pastor sancte, tibi clauigeroque Petro.

Vincat, et aeterna sedes sacra pace fruatur,

      Caesare te teneat, Iustiniane, solum.

Viue diu, Caesar: quae dat Benedictus, adora

20

      Iussa libens, felix sic quoque Caesar eris.