anthologia Latina 209

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Latina 200 SB = 209 R

 

De Abcare seruo domenico

 

Regius es Abcar seruus, pilus, †hispidus ursus†,

Rana, nanus, strobilus, palmus, †zeloceca†, cylindrus.

Piperis exigui formam uix corpore conples.

Pulicis e corio uestit te gunna profusa.

5

†ad maratros† dabitur grandis formica caballus.

Pulueris ut pilula breuis es, ut glomus †hic erras†.

Ast ubi dormieris, caueat castissima coniunx

Erres ne subito mistus sub nocte tomento.

Lendis forma tibi, statu non transilis oua;

10

Aequalis ciceri, par est tibi forma cumini

fasciarii pondus longi pars summa telonis†.

Sic sepiam pelagus crispanti uertice gestat,

Sic niger inpellit pilulas de stercore zinzar

Araneasque leues [digitis] pendens in stamine bulla.

Habet etiam B