anthologia Latina 205

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Latina 196 SB = 205 R

 

De Casteliano

 

Casteliane sorex cluacae, pressura tuorum,

Horrida colluuies, caenum cui bullit in ore,

Putredo et cancer triuit dentesque malasque.

Accipe, nariputens oris latrina, Philippe:

5

Liuidus in rubro color est tibi, cepula, uultu,

Obscenitas frontem mortis sulcauit aratro,

Fistula sunt oculi, polypus de naribus horret.

Heu, Manes patitur putrido sub coniuge coniunx,

Ac uiduae similis facit <in> portuna suorum.

10

Qua tu cumque moues os, culum porrigis ultro.

Nam pedis fetore graui, si forte loquaris;

Si taceas, uissis secessum naribus efflans.

Lasanus os, plenus fusorius est tibi guttur.

Habet etiam B