Venantius Fortunatus spuriorum appendix 11

Other sections


... fieri nos qui dedit esse sacratas,

      Viuat et ipse sacer". dicque sinistra soror.

Lux tua, saluator, tali pro munere cingat

      Non tibi qui statuit". quinta quid inde taces?

5

"Lumen inextinctum sis, rex bone, semper ut opto;

      Haec te parua licet uota mouere queant.

Ordine lucifluo dignum cape, uictor, honorem".

      Haec ego quae media: subde secunda sequens.

"Omnibus in populis nomen sibi uindicet almum

10

      Largus et hic dator". quid modo, quarta, siles?

"Perpetuo Christi dignus tueatur amorem

      Iste dei cultor". ultima dextra refer.

"Magnificum regem tua nam uirtute corona,

      Te rogo, celse deus". septima sicque petis.