anthologia Latina 204

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Latina 195 SB = 204 R

 

De Seruando medico

 

Seruandus spurcus medicus monstrumque medentum,

Qui se Tartareo missum de carcere finxit,

Auctoritate tumens Orci, cui corpora mittit,

Inperitus, iners, †ausus terrae repetam†,

5

Cum staret in medio, mox illi uoce superba

Burdonum ductor (paleas nam forte gerebat)

"Seruande infamis, Seruande zabule, pestis,"

Ai<e>bat, "Seruande canis, Seruande, catenis,

<et> seruande meis semper, Seruande, flagellis,

10

Seruande †in parte misera nabrastanos aesis

Vitiualas ualmam uitiduis tanda uitritam

Capia feis gibatos enim transire uolebat†.

Vide von Grienberger, Zeitschr. f. deutsches Altertum, 51 (1909), 255 sqq. et H. Patzig, ibid. 52 (1910), 168