Venantius Fortunatus spuriorum appendix 5

Other sections


Audi, iudex mortuorum,

Vna spes mortalium,

Audi uoces proferentum

Donum pacis praeuium.

5

Arbor feta alma luce

Hoc sacrandum protulit,

Fert hoc prona praesens turba

Saluatori saeculi.

Stans ad aram immo supplex

10

Infulatus pontifex

Debitum persoluit omne

Consecrato chrismate.

Consecrare tu dignare,

Rex perennis patrae,

15

Hoc oliuum, signum uiuum

Iura contra daemonum.

Vt nouetur sexus omnis

Vnctione chrismatis.

Medeatur sauciata

20

Dignitatis gloria.

Lota mente sacro fonte

Aufugantur crimina,

Vncta fronte sacrosancta

Influunt charismata.

25

Corde natus ex parentis,

Aluum implens uirginis,

Praesta lucem, claude morte

Chrismatis consortibus.

Sit dies haec festa nobis

30

Saeculorum saeculis:

Sit sacrata digna laude

Nec senescat tempore.