anthologia Latina 191

Other sections


Dum sis patris heres teneas et, Bumbule, censum

Vtile nec tibi sit, pietas si laesa probetur,

Das operam proprio auctori aduersus haberi.

Discordat multum contra suscepta uoluntas;

5

Dilexit genitor prasinum, te russeus intrat.