Venantius Fortunatus carminum appendix 23

Other sections


Flumine nectareo meritis mihi dulcior Agnes,

      Quam praesente deo pectore, mente colo,

Aspice quam celeri mutantur cuncta rotatu,

      Dum ueluti pinnis tempora nostra uolant.

5

Casibus incertis scripulos nescimus et horas;

      Cras sit homo an non sit quis dabit inde fidem?

Arboris oppressit hodie nix alta cacumen

      Duraque ramorum brachia curuat hiems:

Crastina forte dies puro si fulserit ortu,

10

      Si qua pruina iacet, sole calente liquet.

Sic quoque mens hominum dubio de fine salutis

      Ignorat quantum uiuere uita queat.

Sed quoniam uario transcurrunt omnia lapsu,

      Quem numquam perdas dilige corde sagax:

15

Sit tibi Christus honor, Christus spes, Christus amator,

      In solo semper fige salutis opem;

Temporibus cunctis hunc per tua uiscera uolue:

      Sic sponso seruent membra pudica fidem.

Si sopor obripiat, retinendo in pectore Christum

20

      Tempore sub noctis luminis arma gelis;

Illum mente colens muro tutaris opimo

      Et si latro furit, pax tua corda tegit.

Huius in amplexu te totam effunde licenter:

      Illum quisquis habet crimina nulla timet.

25

Hoc age ut, ad thalamos cum uenerit arbiter orbis,

      Visceribus puris immaculata mices;

Lampade fulgenti tunc te ueniente sorores

      Excipiant laeto Thecla, Susanna choro.

Haec modo dum redeo breuiter mandata relinquo:

30

      Tu quoque, dum religis, me memorare uelis.