Venantius Fortunatus carminum appendix 12

Other sections


Dum uolo carminibus notum percurrere plectrum,

      Incipio solito pigrius ire pede,

Nec mihi doctiloqua consentit harundine Musa,

      Quae desueta suum pandere nescit opus.

5

Sed quamuis dubio trepidet mea chorda relatu,

      Audacter solo promptus amore loquor.

Cara benigna decens dulcis pia semper habenda,

      Cuius in affectu stat mihi patris honor,

Per quam, quae genuit, recolunt mea uiscera matrem

10

      Et mores auiae te renouante colo:

Suppliciter humilis uerbo trepidante saluto,

      Commendans animam sed famulando meam,

Et pariter natam, peperit quam gratia cordis:

      Quas rex caelorum seruet in orbe diu.