Venantius Fortunatus carminum appendix 9

Other sections


Cardinis occidui regio quae sumpsit ab ortu,

      Mittit amicalis dulcia poma manus;

Haec quoque, quae nostro pendentia uidimus horto,

      Admonet affectus munera ferre pius.

5

Non animi metuant, haec sunt quod ab arbore carpta:

      Iam fraus nulla nocet quod paradisus habet;

Namque redemptrici postquam in cruce Christus adhaesit,

      Per lignum rediit quod prius Eua tulit;

Iam meruit mulier purgari crimine sexus:

10

      Mors fuit illa uetus, uirgo nouella salus.

Et quia siluestrem tribuunt elementa paratum,

      Misimus exiguum, quod dedit unda, cibum.

Deprecor ergo, pares uel poma uel ostrea fratri:

      Eligat alterutrum, quod sibi maius amat.

15

Sed Dagaulfum haec rumpat ceruesia tristis,

      Faece lagunari turbida tendat hydrops:

Faucibus in stupidis talem bibat ille liquorem.

      Tam male sinceras qui uitiauit aquas.

At sicuti meritis exposcit opima uoluntas,

20

      Dulcia uineti Dracco Falerna bibat.

Hoc tamen in domino, qui te regat, oro benigne,

      Rite salutetur mi Papiana soror;

Addo preces pariter: capias sic munera Christi:

      Ne tibi post uxor, sed sit honesta soror.

25

Quid uentura dies portat nescimus in orbe;

      Quis morti obsistat, si furibunda ruit?

Furem animae nemo ante uidet quam tollere possit.

      Nec placitum poterit dissimulare diem.

Causa cauenda prius, subito quam mergat ad umbras.

30

      Est ubi nemo parens nec leuat ulla manus.

Sed bene quod placuit constanti perfice uoto,

      Ne spatium rediens mors inimica neget;

Nunc meliora tene, iam, quod fuit, inde recede

      Et cape caelestes huc rediuiuus opes.

35

Per dominum uotis utraeque rogamus utrumque.

      Detur ut in nostro filia uestra sinu:

Officio uestro ad nos migret cura parentum,

      Vos generando utero, nos refouendo sinu.