anthologia Latina 88

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Latina 76 SB = 88 R

 

De Musis

 

Clio saecla retro memorat sermone soluto.

Euterpae geminis loquitur caua tibia uentis.

Voce Thalia cluens soccis dea comica gaudet.

Melpomene reboans tragicis feruescit iambis.

5

Aurea Terpsichorae totam lyra personat aethram.

Fila premens digitis Erato modulamina fingit.

Flectitur in faciles uariosque Polymnia motus.

Vranie numeris scrutatur sidera mundi.

Calliope doctis dat laurea serta poetis.

Habet etiam C