Venantius Fortunatus carminum appendix 8

Other sections


Triste sub hoc tumulo crudeli funere rapti

      Nectarii iuuenis membra sepulta iacent.

Ipse quater quinos ualuit superesse per annos,

      Quem fugiente die mors inimica tulit.

5

Hic Proculo genitore satus, sed sorte nefanda

      Ante tenet lacrimas quam sua uota parens;

Gratus in aspectu, sensu moderatus opimo,

      Qualem non puduit spem generasse patrem.

Sunt tamen ingenti solacia magna dolori,

10

      Quod quod in orbe uenit non sine morte manet:

Haec uia pauperibus, haec est et regibus una,

      Sed uiuit semper quem bene facta fouent.