anthologia Latina 86

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Latina 74 SB = 86 R

 

EIVSDEM

 

De rosis

 

Hortus erat Veneris, roseis circumdatus herbis,

Gratus ager dominae, quem qui uidisset amaret.

Dum puer hic passim properat decerpere flores

Et uelare comas, spina libauit acuta

5

Marmoreos digitos. mox, ut dolor attigit artus

Sanguineaque manu tinxit sua lumina gutta,

Peruenit ad matrem frendens defertque querellas:

"Vnde rosae, mater, coeperunt esse nocentes,

Vnde, tui flores, punctu<que> latentibus armis

10

Bella gerunt mecum? †floris est color et cruor unum

EIVSDEM pro Item scriptum putavit Riese (vide c. 73 = 85 R)