Venantius Fortunatus carminum appendix 7

Other sections


Nomen dulce mihi, mihi semper amabile nomen,

      Omnibus unanimis, plus mihi mente nitens,

Qui corde amplectens cunctos tibi reddis amantes

      (Dum colis et coleris, carus haberis apex),

5

Moribus excellens, Agiulfe, benigne sodalis,

      Praecipuis dominis qui famulando places,

Vir bonitate decens, concordia uincta per omnes,

      Laetitiae facies, pectore fida fides:

Stet tuus amplus honor longe his regnantibus [..]

10

      Illorumque salus sit tibi, care, decus.

Supplico commender per te dominantibus altis:

      Sic ualeas felix, dum tenet ista dies.

Audulfum proprium commenda, magne, relatu:

      Sic tua uita decens hoc sit in orbe manens.

15

Regale ad uotum felicia cuncta sequantur

      Detque deus uobis tempora temporibus.