Eugenius Toletanus carminum appendix 24

Altre sezioni


Admoneat monachos dulcis uox regia cunctos,

      Vt rebus careant, regna superna petant.

Non hos uanarum turbet possessio rerum,

      Est quibus in celso uita parata throno.

5

Exemplo Eliae populi consortia uitent

      Et Pauli, Antonii atque Iohannis ament.

Propria dimittant, habeant ut propria cuncta,

      Vir nihil extraneum pacis amator habet.

Tu decus egregium, uirtus et gloria regni,

10

      Semper ama dominum, te quia semper amat.