Dura quae gignit et amara cunctis
Tempus aestiuum, resonare cogor
Sapphico tristis modulante uersu,
Omnia passus.
5
Nunc polus Phoebi nimio calore
Aestifer flagrat fluuiosque siccat;
Intonat tristis iaculansque uibrat
Fulmina dira.
Ingruit imber inimicus uuis,
10
Flore nam saeuit spoliare uites,
Spem quoque frugum populat niuosis
Grando lapillis.
Nunc sitis ora lacerat anhela;
Febre tabescunt moribunda membra,
15
Corpora sudor madidans acora
Foetidat unda.
Bufo nunc turgens et amica siluis
Vipera laedit gelidusque serpens,
Scorpius ictu cruciat paratque
20
Stellio pestem.
Musca nunc saeuit piceaque blatta
Et culex mordax olidusque cimex,
Suetus et nocte uigilare pulex
Corpora pungit.
25
Tolle tot monstra, deus, imprecanti,
Pelle langorem, tribue quietem,
Vt queam gratas placido sopore
Carpere noctes.