Venantius Fortunatus carminum libri 11, 26

Other sections


Passim stricta riget glacies concreta pruina

      Nec leuat afflictas flexilis herba comas.

Terra iacet crustata gelu sub cortice duro,

      Mollis et arboreas nix tegit alta comas.

5

Proflua crustatum struxerunt flumina murum

      Et densata grauem uestiit unda cutem.

Mole sua frenantur aquae, se lympha ligauit,

      Obice sub proprio uix sibi praebet iter.

Fluminibus mediis nata est crystallina ripa,

10

      Nec cupimus subter, nec super itur iter.

Asperius tumuit glacies Aquilone fremente:

      Cui dabit illa uiam quae sibi pugnat aqua?

Sed si concipitur nunc spiritus ille caloris,

      Qui tum in principio perferebatur aquis,

15

Assiduis precibus si flectitis omnipotentem,

      Et mihi, ceu cupitis, prosperiora datis.

Nam uobis parere animo quodcumque iubetur

      Posse utinam sic sit quam mihi uelle placet!