Venantius Fortunatus carminum libri 11, 23

Other sections


Inter delicias uarias mixtumque saporem

      Dum dormitarem dumque cibarer ego

(Os aperiebam, claudebam rursus ocellos

      Et manducabam somnia plura uidens),

5

Confusos animos habui, mihi credite, carae,

      Nec ualui facile libera uerba dare.

Non digitis poteram, calamo neque pingere uersus,

      Fecerat incertas ebria Musa manus.

Nam mihi uel reliquis sic uina bibentibus apta

10

      Ipsa uidebatur mensa natare mero.

Nunc tamen, ut potui, matri pariterque sorori

      Alloquio dulci carmina parua dedi.

Etsi me somnus multis impugnat habenis,

      Haec dubitante manu scribere traxit amor.