anthologia Latina 26

Reference basis text: A. Riese, 1894

Editing of the digital edition: A. Luceri, 2010

Other sections


De habitatione ruris

Rure morans quid agam, respondi pauca, rogatus.

Mane deos oro. Famulos, post arua reuiso

Partitusque meis iustos indico labores.

Inde lego Phoebumque cio Musamque lacesso.

5

Hinc oleo corpus fingo mollique palaestra

Stringo libens. Animo gaudens ac fenore liber

Prandeo, poto, cano, ludo, lauo, ceno, quiesco.

[Dum paruus lychnus modicum consumit oliui,

Haec dat nocturnis elucubrata Camenis.]

De habitatione ruris tit. D'Angelo ex A

Martialis de habitatione ruris A Baehrens Riese Shackleton Bailey

De rustico ς Kölblinger

Poeta de se ad librum suum B

 Incp (linea cum suprascr.) ex VI. poeta ad liberum suum V

Vel Avieno vel Aviano vel Catoni vel Horatio vel Ovidio versus adtribuuntur in ς