anthologia Latina 24

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


24 R = 11 SB

 

Amans amanti

 

Dic, quid agis, formosa Venus, si nescis amanti

Ferre uicem? perit omne decus, dum deperit aetas.

Marcent post florem uiolae, rosa perdit odorem,

Lilia post uernum posito candore liquescunt.

5

Haec metuas exempla precor, et semper amanti

Redde uicem, quia semper amat qui semper amatur.

24 R = 11 SB Hoc et sequens habet etiam C