Eugenius Toletanus carmina 42

Altre sezioni


Haec sunt ambigena, quae nuptu dispare constant:

Burdonem sonipes generat commixtus asellae,

Mulus ab Arcadicis et equina matre creatur,

Tityrus ex ouibus oritur hircoque parente,

5

Musmonem capra uerueno semine gignit,

Apris atque sue saetosus nascitur ibris,

At lupus et catula formant coeundo lyciscam.