Eugenius Toletanus carmina 14

Other sections


Impia iam miserum captat curuare senecta,

      Inde dolore nouo carmina maesta cano.

Fletibus ecce rigo roranti uertice malas

      Et lacrimosa petunt murmura nostra polum.

5

Ante tamen nostris ipsa pandetur iambis,

      Quam noceat morbis intoleranda suis:

Crudelis aetas, o senectus improba,

Quae cuncta pulcra fauce saeua deuoras,

Rictu uoraci nigra pandis guttura,

10

Mortale germen ut nouerca saucias

Et sauciatum mortis ense perforas.

Te proximante robur omne deficit,

Salus recedit, aegritudo prouenit,

Sensus hebescunt, pulcritudo deperit,

15

Tabescit aegrum pectus in suspiriis,

Gaudere taedet, eiulare complacet.

Tu frangis ossa, membra rugis asperas,

Comas recidis atque canos inseris,

Dentes retundis, mucculentos efficis,

20

Tremore foedo corpus omne discutis,

Febres minaris et dolores ingeris.

Per te podagra dura gignit tubera,

Anhela tussis expuit putriflua,

Cutem perurit uulnerum profusio,

25

Potus cibique nulla delectatio:

Lamenta sola conferunt solacium.

Haec taediosa mente dum recogito,

Libet, relictis omnibus quae transeunt,

Deum timere, sempiterna quaerere,

30

Terrena lucra deputare puluerem,

Orare semper atque flendo dicere:

Abite pessum uana mundi gaudia,

Opes caducae, lutulenta praedia,

Fasces, honores, blandimenta noxia;

35

Iam finis instat et ruina proximat,

Iam mors cruenta nostra pulsat limina.

O mors omniuorax, ad te nunc uerto querellam:

      Cur miserum sequeris? cur properata uenis?

Tu facis ut rapido uoluantur tempora cursu

40

      Accelerentque suos fata cruenta gradus.

Cum tu deproperas, tunc uitae gaudia cessant,

      Vmbra pauenda uenit, lux radiata fugit.

Omnia uitali priuantur uiscera motu,

      Clauduntur oculi, garrula lingua tacet,

45

Surdescunt patulae trusis anfractibus aures,

      Naribus occlusis non odor ullus adest,

Non spirat pulmo flabris uitalibus auras,

      Frigida membra rigent nec cruor ipse calet.

Tabe fluunt carnes, corrodunt omnia uermes,

50

      Sic species hominis fit putrefacta cinis.

Multa pauenda quidem cecini multaque tremenda,

      Sed mage quid uerear, nunc lacrimando loquar.

Iudicis altithroni iam tristis cerno tribunal,

      Cuius ad intuitum cuncta creata tremunt.

55

Substernit niueas caelorum turba coronas

      Et titubante genu proruit ante thronum;

Cernere sic ambit dominum, sic semper amare,

      Vt pulset animum mixtus amore timor.

Quid faciet ergo uermis, putredo, fauilla,

60

      Si Christi faciem corda beata pauent?

Oppressi, rapui, nudaui, crimina finxi,

      Pauperis ad uocem mens mea surda fuit,

Corrupi proprium lasciuo uulnere corpus:

      Hinc miser, hinc pauidus, hinc tremulentus eo.

65

Nulla meas umquam uenia compescuit iras

      Nec sine felle furens nec sine caede fui.

Inde pauet animus, similes ne perferat ictus

      Aut poena laceret, quae sine fine nocet.

Nam licet hic modico patrentur tempore probra,

70

      Longa tamen animam post male flamma cremat.

Talia dum rite paueo, dum corde tremesco,

      Te te, summe deus, pro pietate peto

(Te sine nemo ualet peccati tollere labem

      Aut mentem uitiis emaculare suis):

75

Dimitte culpam misero, dimitte reatum,

      Effice post lapsum, post mala tanta bonum.

Parce, precor, animae pulsanti, parce petenti,

      Quae flammas metuit, dum sua facta gemit.

Gaudia tu sanctis, tu reddis praemia iustis,

80

      Eugenii miseri sit rogo poena leuis.

Nosse quicumque cupis aut requiris,

Quae mei causa fuerit laboris,

Huius ut uitae mala funerarem,

Disce benigne.

85

Dum quaterdenos simul et nouenos

Vita non felix agitaret annos

Dumque me pigra peteret senectus

Praepete cursu,

Accidit lasso grauis aegritudo,

90

Quae ferae mortis minitaret ictum

Ac diu fessa cruciaret acri

Membra dolore.

Febris incerta terebrabat ossa,

Languida morbis caro defluebat,

95

Nulla quassatum recreabat esca,

Potio nulla.

Tanta me crebro mala dum ferirent,

Mortis horrendae trepidus pauore

Labilem cursum fugientis aeui

100

Carmine planxi.