Eugenius Toletanus carmina 13

Altre sezioni


Vae mihi, uae misero, qui semper fessus anhelo

      Et fractus animo languida membra traho.

Morbus adest iugis, desunt fomenta salutis:

      Hinc dolor ossa terit, cor pauor inde quatit.

5

Omnia quae prosunt ualidis, sunt noxia nobis,

      Dum stomachus tenuis uiscera laesa gerit.

Frigida me laedunt nec semper feruida prosunt:

      Dum male corpus habet, nec mea uita placet.

Da, Christe, quaeso, ueniam, da, Christe, medellam,

10

      Nam taedet animum tot mala ferre simul.