Regula quos fidei commendat noscere libros,
Hos nostra praesens bibliotheca tenet.
Quinque priora gerit ueneranda uolumina Legis,
Hinc Iosue Sopthimque, hinc Ruth Mohabitica gesta;
5
Bis bini Regum nectuntur in ordine libri
Atque bis octoni concurrunt inde Prophetae;
En Iob, Psalterium, Salomon et Verba dierum.
Esdrae consequitur, Esther, sapientia Iesu,
Tobi et Iudith: concludit haec Maccabeorum.
10
Hic testamenti ueteris finisque modusque,
Nunc reserare libet carmine scripta noui.
Quattuor in capite sacrorum dicta librorum,
Quos euangelia recte dixere priores.
Haec conscripsere clara quos nomina produnt:
15
Matthaeus, Marcus, Lucas sanctusque Iohannes.
Hic Pauli monita doctrinae flore coruscant,
Qui bis septena concludens fine uolumen
Corda pia mulcet et territat impia corda.
Iacubus hic nitido praepollens ore renidet
20
Et Petri gemina resplendet epistula dictis
Ac triplex legitur magni doctrina Iohannis
Paruaque, sed prudens gestatur pagina Iudae.
Hinc et apostolicos percurrens inuenis actus,
Quos sanctus merito conscripsit nomine Lucas.
25
Hos sequitur plana uersis et plena figuris
Visio Iohannis consummans omnia legis.
Haec sunt sacra dei, iuris haec mystica diui,
Haec seruare decet, haec temerare nocet.
His lectis animus diuino munere crescit,
30
Illecebras mundi uincit amore dei.
Hinc prauum rectumque parat discernere doctus
Optima perficiens et male suasa cauens.
Hinc turgens ponit perculsa superbia fastus,
Frenatur luxus comprimiturque dolus.
35
Turbida clamosos amittit rixa tumultus
Acquiriturque fouens pacis amore quies.
Quid iam multa loquar? uirtus hic proficit omnis,
Haec perimit totum lectio sancta malum.
Ecce haec, qui dominum prono uis cernere corde,
40
Haec meditare loquens, haec memorare tacens.
Nunc superest fari, quo sint praescripta iubente
Vel cuius studio in codice missa simul.
Summus et egregius congessit cuncta Iohannes
Rite ministerium pontificale gerens.
45
Caesareae Augustae dum pastor praesidet urbi,
Haec ueneranda suo nomine dona dedit.
Credite iam cuncti post mortem uiuere functum,
Cuius post obitum magnificatur opus.