Venantius Fortunatus carminum libri 10, 7

Other sections


Praecelsis dominis famulor dum corde pusillus

      Fluminibusque uagis per uada pergo rate:

Ecce superuenit uenerandi in saecula ciuis

      Martini meritis luce perenne dies.

5

Qui modo de Gallis totum mire occupat orbem,

      Et uirtus pergit quo pede nemo ualet.

Qui uelut alta pharus lumen pertendit ad Indos,

      Quem Hispanus Maurus Persa Britannus amat.

Hunc Oriens, Occasus habet, hunc Africa et Arctos:

10

      Martini decus est quo loca mundus habet;

Quique per Oceani discurrit marginis undas:

      Omnibus ut praestet, circuit orbis iter.

Per cinerem ascendens, per dura cilicia caelos

      Stat modo gemmatus, pauper in orbe prius,

15

Quo patriarcharum decus est radiantque prophetae,

      Quo est sacra turba senum bis duodena patrum,

Inter apostolicum numerum rutilante senatu

      Quo sedet ipse throno, rex sibi Christus amor,

Quo excellit cum claue Petrus, cum dogmate Paulus,

20

      Fulget et in reliquis palma corona fides,

Quo loca martyribus uernanti lumine florent

      Atque libro uitae est scriptus honore cruor,

Quo confessores gemmata palatia complent

      Aeternumque tenent aurea tecta diem,

25

Stat quoque post lacrimas ubi nunc Radegundis opima,

      Forsan et Eugeniam nunc tenet illa manu:

Hos inter Martinus habet diademata pulcher

      Atque sacris lumbis fulgida zona uiret,

Cantat et egregios Christi de morte triumphos

30

      Atque resurgenti plaudit amore deo.

Hunc quoque Martinum colitis quem, regna, patronum,

      Vos hunc in terris, uos memor ille polis:

Vos intra angelicas turmas canat ille sub astris,

      Cui uos ante homines fertis honore diem.

35

Nomina uestra legat patriarchis atque prophetis

      Cui hodie in templo diptychus edit ebur.

Reddat apostolicos proceres reliquosque patronos

      Quem uos hic colitis uel pia festa datis.

Pergat et ad Christum pro uobis ille precator

40

      Cui uos in templis uota precando datis.

Ante poli referat sua haec sollemnia regem,

      Dentur ut hinc uobis, regna, salutis opes.

Deputet et dominus uestrum hunc esse patronum,

      Vt modo qui colitur uos colat huius amor.

45

Quisque dedit habitans miracula plurima terris,

      Distribuat uobis hic quoque mira potens.

Cuius gemmata est tunc dextera uisa beati,

      Vos simul et uestros protegat illa manus.

Qui tunc promeruit reuocare cadauera uitae,

50

      Hic quoque pro uestra uota salute ferat.

Qui percusso homini abstraxit de carne uenenum,

      Noxia de uobis ipse uenena uetet.

Qui serpentis iter fecit reuocare retrorsum,

      Ipse graues casus hinc fuget ire retro.

55

Qui de peste domum saluam dedit esse Lyconti,

      Haec domus incolumis floreat huius ope.

Cuius opima chlamys tremebundum texit egenum,

      Eius apostolici uos tegat ala uiri.

Qui uiduae matri reuocauit ad ubera natum,

60

      Ipse tibi hic tribuat pignora, mater, aua,

Vt Childebercthus maneat cum prole nouella,

      Rex sua regna tenens et noua regna trahens,

De genita ut uideas genetrix, ut dulcius optas,

      Deque nuru cara quod tua uota rogant:

65

Vnde hic felices habeant sua festa fideles

      Et domini famulis sitis honoris apex,

Quo tibi plus libeat, Brunichildis, habere patronum,

      Quando domum et dominos seruat in orbe pius.

Sic quoque te erudiat, regat et sic tramite ducat,

70

      Actibus ipsa piis ut sibi iuncta mices.