O mortalis homo, mortis reminiscere casus:
Nil pecude distas, si tantum prospera captas.
Omnia quae cernis uanarum gaudia rerum
Vmbra uelut tenuis ueloci fine recedunt.
5
Praecaue, non felix, ne te, dum nescis et audes,
Quassans praecipiti dissoluat turbine finis.
Porrige poscenti uictum uel contege nudum,
Et te post obitum sic talia facta beabunt.
Dilige pauperiem, mordaces effuge gazas,
10
Nam reddunt cupidis post carnis dulcia flammas.
Quamuis perspicuus auro gemmisque nitescas,
Pauper et exiguus ibis et nudus ad umbras.
Id solum tecum post mortis facta manebit
Quod bene, quod iuste, quod recte feceris ipse.