anthologia Latina 16a

Reference basis text: A. Riese, 1894

Editing of the digital edition: F. Ragni, 2009

Other sections


Cumque Mauortio clamaretur "Maro iunior!", ad praesens hoc recitauit:

 

Ne, quaeso, ne me ad talis inpellite pugnas!

Namque erit ille mihi semper deus, ille magister.

Nam memini (neque enim ignari sumus ante malorum):

Formonsum pastor Phoebum superare canendo

5

Dum cupit et cantu uocat in certamina diuos,

Membra deo uictus ramo frondente pependit.

Mauortio

abortio A

Mauortio Iuretus uel Quicherat qui uerba "Cumque - pependit" edidit in Bibl. de l'école des chartes II 130 "d'une copie exécutée par Juret."

abituro Schenkl