Venantius Fortunatus carminum libri 9, 16

Other sections


Inclite dux, meritis totum uulgate per orbem,

      Quem nimis egregium splendida fama refert,

Non ego praeteream praeconia celsa, Chrodine,

      Ne uidear solus magna silere bonis.

5

Itala terra tibi, pariter Germania plaudunt,

      Laus tua cunctorum semper in ore sonat.

Clarus ab antiquis, digno generosior ortu,

      Regibus et patriae qui placiturus eras.

Te tutorem alii nutritoremque fatentur

10

      Et fit certamen de pietate tua.

Vt habeant alii, nulli tua dona recusas:

      Tu tibi plus auges quas bene fundis opes.

Cui possis praestare, libens exquiris, et optas,

      Vt sis apud cunctos: hos facis esse tuos.

15

Es generale bonum, nulli grauis, omnibus aequus,

      Iustitiae socium nulla rapina tenet.

Mitis in alloquio, placidus, grauis atque modestus,

      Omnia cui data sunt, ut decus omne geras.

Gentibus astrictus, Romanis carus haberis,

20

      Felix qui populis semper in ore manes.