Venantius Fortunatus carminum libri 9, 7

Other sections


Corde iucundo, calamo uenusto

Litteras mittis cupiente uoto,

Blanda conscribens serie salutis,

Care Gregori:

5

Exigens nuper noua me mouere

Metra quae Sappho cecinit decenter,

Sic Dionaeos memorans amores,

Docta puella.

Pindarus Graius, meus inde Flaccus

10

Sapphico metro, modulante plectro

Molliter pangens citharista, blando

Carmine lusit.

Cur mihi iniungis lyricos melodes,

Voce qui rauca modo uix susurro?

15

Eloqui chordis mea dextra nescit

Pollice dulci.

Qui uel haec olim mihi si fuissent

Nota prudentum docili Camena,

Per tot oblitus fueram benignam

20

Tempora Musam:

Cum labor doctis sit, ut ista pangant

Dogma nec quisquam rapienter intret

Et satis constent resonare paucis

Metra poetis.

25

Non leue est nautae rate transfretare

Vincere aut uastum pelagus natatu;

Vix procelloso repetunt sub austro

Carbasa portum.

Arduum nobis iter et profundum,

30

Quo iubes pergi: tamen ibo uotis;

Si minus possum pedibus uiare,

Ducor amore.

Praestitit, pastor, tua mi uoluntas

Codicem farsum tumido cothurno

35

Quemque paupertas mea uix ualebat

Tangere sensu.

Regiis uerbis humili repugnat,

Diuites uersus inopi recusans

Et mihi Mopso reserare nolens

40

Docta sophistis:

Disputans multum uariante milto

Quaeque sunt rythmis uel amica metris,

Sapphicum quantum trimetrumue adornet

Dulcis epodus.

45

Multus auctorum numerus habetur

Plura dicentum modulo canoro

Quae uolens isto memorare metro

Nomina frango.

Maxime qui nunc resolutus arte

50

Postque bis denos loquor istud annos,

Clara quod scripsit citharam terendo

Lesbia uirgo.

Scire qui uult haec, Libycas harenas

Ante per litus numerare tendat,

55

Cuncta quam metris ratione cauta

Carmine cingat.

Nam moras feci, remoratus ipse,

Pluribus causis modo hinc et inde,

Nec uacans legi placida quiete

60

Dulce sophistae.

Scito nam, pastor, nec adhuc cucurri

Ordinem totum religens libelli;

Sed satis, crede, est, satis est amanti

Sola uoluntas.

65

Ergo laxatus celeri uolatu

Ad patrem sacrum comitante uoto

Et sibi nostrum renouans amorem

Perge, libelle.

Forte non possum piger ire gressu

70

Quo uocat blandus meus ille uultus:

In uicem nostram, rogo te, libelle,

Redde salutem.

Sit memor fili pater, ore dulci

Hunc precans qui nos, mare et astra fecit,

75

Ac piis uotis bene se colentem

Pectore seruet;

Feminae carae, sibi mente nexae

Quem colunt, Agnes, Radegundis: idem,

Sicut exposcunt uice filiarum,

80

Solue salutem.

Adde Iustinam pariter precantem,

Nempe commendans famulam propinquam,

Et refer quantum sibi cara profert

Neptis honorem.

85

Haec tibi promptus prece uoce mente

Soluo, uix implens, ego pauper arte,

Sed tamen largo refluens amore,

Care Gregori.