anthologia Latina 15

Reference basis text: G. Salanitro, 2007

Editing of the digital edition: F. Ragni, 2009

Other sections


Alcesta

Egregium forma iuuenem pactosque hymenaeos

Incipiam et prima repetens ab origine pergam,

Si qua fides, animum si ueris inplet Apollo.

Iam grauior Pelias multis memoratus in oris

5

Rex erat et tantas seruabat filia sedes.

Illam omnis tectis primaeuo flore iuuentus

Ardebat, sed res animos incognita turbat.

Iura dabat legesque uiris; sub rupe leonem

Aut spumantis apri cursum qui foedere certo

10

Et premere et laxas sciret dare iussus habenas.

Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus amore;

Ipse inter primos caput obiectare periclis

Obtulerat, fidens animi fretusque iuuenta.

Ergo iussa parat: multis comitantibus armis,

15

Itur in antiquam siluam, stabula alta ferarum,

Atque hic exsultans animis patiensque pericli

Optat aprum aut fuluum descendere monte leonem.

Tum breuiter super aspectans sic uoce precatur:

"Sancte deum, summi custos Soractis Apollo,

20

Quem primi colimus, tua si mihi certa uoluntas,

Ibo animis contra nec me labor iste grauabit".

Nec mora nec requies; oranti et multa precanti

Aethere se mittit auditque uocatus Apollo

Et iuueni ante oculos his se cum uocibus offert:

25

"Incipe si quid habes, si tantum pectore robur

Concipis et si adeo dotalis regia cordi est:

Mecum erit iste labor, mitte hanc de pectore curam!".

Per siluas tum saeuus aper cum murmure montis,

Tum demum mouet arma leo uastoque sub antro

30

Asper acerba tuens uasta se mole ferebat,

Excutiens ceruice toros; ea frena furenti

Concutit et stimulos sub pectore uertit Apollo.

 

< * * * >

Dat iuueni et tenuis <fugit> ceu fumus in auras:

Ille autem inpauidus et munere uictor amici

35

Emicat in currum et manibus molitur habenas.

Vt uentum ad sedes, reddi sibi poscit honorem;

Adiungi generum miro properabat amore.

Tum senior talis referebat pectore uoces:

"Non haec humanis opibus, non arte magistra

40

(Accipio agnoscoque libens) tibi ducitur uxor,

Omnis ut tecum meritis pro talibus annos

Exigat et possit paruos educere natos".

Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto

Iam senior mediisque parant conuiuia tectis.

45

Interea magnum sol circumuoluitur annum,

Parcarumque dies et uis inimica propinquat

Egregium forma iuuenem iam morte sub aegra:

Iamque dies infanda aderat et tempora Parcae

Debita conplerant crudeli morte sodalis.

50

Vt primum fari potuit crinitus Apollo,

Multa gemens casuque animum concussus amici,

Ipsius ante oculos sic fatis ora resoluit:

"Disce tuum, ne me incuses, uoluentibus annis

Aduenisse diem; nam lux inimica propinquat".

55

Haec ubi defleuit, caeli cui sidera parent,

Tum sic pauca refert fatis adductus iniquis:

"Phoebe, tot incassum fusos patiere labores?

Nil nostri miserere? Mori me denique cogis?

Eripe me his, inuicte, malis; miserere tuorum,

60

Si qua fata sinant, et eris mihi magnus Apollo".

Talibus oranti sic ore effatus amico est:

"Desine fata deum flecti sperare precando.

Sed cape dicta memor, duri solacia casus.

Obiectare animam quemquam aut opponere morti

65

Fas et iura sinunt; prohibent nam cetera Parcae.

Audiat haec genitor: patet atri ianua Ditis;

Hactenus indulsisse uacat". sic fatus Apollo

Mortalis uisus medio sermone reliquit.

Tum uero ancipiti mentem formidine pressus

70

Obstipuit, cui fata parent, quem poscat Apollo;

Ire ad conspectum cari genitoris et ora

Cogitur et supplex animum temptare precando;

Multaque praeterea longaeuo dicta parenti

Cum fletu precibusque tulit, ne uertere secum

75

Cuncta pater fatoque urgenti incumbere uellet;

Ecce iterum stimulat, sed nullis ille mouetur

Fletibus aut uoces ullas tractabilis audit.

Tum genitor natum dictis affatur amicis:

"Non, ut rere, meas effugit nuntius auris;

80

Infelix, causas nequiquam nectis inanes.

Hoc uno responso animum delusit Apollo.

Stat sua cuique dies, lacrimae uoluuntur inanes.

Vtere sorte tua: patet atri ianua Ditis".

Talia perstabat memorans fixusque manebat.

85

Egregia interea coniunx in limine primo

Agnouit longe gemitus (praesaga mali mens),

Tum sic pauca refert: "Quid, o pulcherrime coniunx?

Fare, age, quid uenias? Quae causa indigna serenos

Foedauit uultus? Quae te fortuna fatigat?

90

Quaecumque est fortuna, mea est". Et talia fata,

Demisit lacrimas factoque hic fine quieuit.

Ille autem gemitus imo de pectore ducens,

Talia uoce refert: "Quid me alta silentia cogis

Rumpere et obductum uerbis uulgare dolorem?

95

Eloquar an sileam? Luctum ne quaere tuorum!

Vixi, et quem dederat cursum fortuna, peregi.

Iamque dies, nisi fallor, adest; crinitus Apollo

Hos mihi praedixit luctus, pro nomine tanto

Obiectare animam seu certae occumbere morti".

100

At regina, graui iamdudum saucia cura,

Tristior et lacrimis et pallida morte futura,

Deficit ingenti luctu (miserabile uisu)

Atque illum, talis iactantem pectore curas,

Talibus affata est dictis seque obtulit ultro

105

Decreuitque mori: "Breue et inreparabile tempus

Omnibus est uitae neque habet fortuna regressus.

Sed moriamur, ait, nihil est quod dicta retractent

Concordes stabili fatorum numine Parcae,

Si fratrem Pollux alterna morte redemit.

110

Est hic, est animus, lucis contemptor et istum

Qui uita bene credat emi; noua condere fata

Nec mortem horremus; sub terras ibit imago,

Si te fata uocant; in me mora non erit ulla".

Ergo aderat promissa dies lacrimansque gemensque

115

Debita conplerat pesti deuota futurae.

Testatur moritura deos stratisque relictis

Incubuitque toro dixitque nouissima uerba:

"O dulcis coniunx, dum fata deusque sinebant,

Fortunati ambo, scirent si ignoscere manes:

120

Te propter alia ex aliis in fata uocamur.

His lacrimis uitam damus et miserescimus ultro.

Quod te per superos et conscia numina ueri,

Per conubia nostra, per inceptos hymenaeos

Adiuro et repetens iterumque iterumque monebo.

125

O dulcis coniunx, castum seruare cubile

Sis memor; extremum hoc munus morientis habeto,

Si bene quid de te merui, lectumque iugalem

Natis parce tuis. Sic, sic iuuat ire sub umbras.

Hanc sine me spem ferre tui, audentior ibo.

130

Iussa mori feror ingenti circumdata nocte.

Haec sunt, quae nostra liceat te uoce moneri.

I decus i nostrum, melioribus utere fatis".

Haec effata silet, pallor simul occupat ora.

Nam quia nec fato nabat iam frigida cumba,

135

Sed misera ante diem, matrum de more locuta,

Multa patri mandata dabat, solatia luctus:

Interea dulces pendent <circum> oscula nati;

Illa manu moriens umeros dextramque tenebat

Amborum et uultum. Lacrimis ingressus obortis:

140

"O dolor atque decus magnum, sanctissima coniunx,

Tu lacrimis euicta meis! Per sidera iuro,

Per superos, haerent infixi pectore uultus

Verbaque; per caeli iucundum lumen et auras,

Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus,

145

Oblitus natorum; manet alta mente repostum;

Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,

Seruati facimus. Semper celebrabere donis,

Et cum frigida mors anima seduxerit artus,

Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona,

150

Cui tantum de te licuit. Neque enim ipsa feretur

Fama leuis, tantiue abolescet gratia facti.

Funeris heu tibi causa fui! Quas dicere grates,

Quasue referre parem fati sortisque futurae?

Aeternam moriens famam tam certa tulisti;

155

Contra ego uiuendo uici mea fata superstes

Morte tua uiuens". Media inter talia uerba

"Non lacrimis hoc tempus" ait Cyllenia proles.

"Adceleremus!" - ait - "nos flendo ducimus horas".

Regina ut tectis uenientem conspicit hostem,

160

Agnoscit lacrimans sua nunc promissa reposci;

"Tempus!" - ait - "deus, ecce deus!", cui talia fanti

Dilapsus calor atque in uentos uita recessit.

1

Aen. 6, 861 (egregium forma iuuenem) + Aen. 4, 99 (pactosque hymenaeos).