Venantius Fortunatus carminum libri 9, 5

Other sections


Dulce caput, populi, Dagobercthe, perennis amore,

      Auxilium patriae, spes puerilis obis,

Germine regali nascens generosus, et infans

      Ostensus terris, mox quoque rapte polis,

5

Belligeri ueniens Chlodouechi gente potenti,

      Egregii proaui germen honore pari,

Regibus antiquis respondens nobilis infans,

      Chilpericique patris uel Fredegunde genus.

Te ueneranda tamen mox abluit unda lauacri:

10

      Hinc licet abreptum lux tenet alma throno.

Viuis honore ergo et, cum iudex uenerit orbis,

      Surrecturus eris fulgidus ore nitens.