anthologia Latina 13

Reference basis text: A. Riese, 1894

Editing of the digital edition: F. Ragni, 2009

Other sections


Progne et Philomela

Aspice ut insignis uacua atria lustrat hirundo!

Vere nouo maestis late loca questibus implet;

Victum infelicem maerens Philomela sub umbra

Adsiduo resonat cantu miserabile carmen.

5

Causa mali tanti coniunx, thalamique cruenti

Virginis os; notumque, furens quid femina possit.

Hic crudelis amor: crudelis tu quoque, mater;

Infelix puer, atque odium crudele tyranni.

Progeniem paruam curaeque iraeque coquebant,

10

Threicio regi cum iam securus amorum

Coniugis infandae inter deserta ferarum

Fas omne abrumpit, pariterque loquentis ab ore

Decidit exanimis uox ipsa <et> frigida lingua:

Haut impune quidem dementia cepit amantem.

15

Pectore in aduerso saeui monumenta doloris

Fertque refertque soror, crimenque <et> facta tyranni

Sanguis ait. Solidae postquam data copia fandi,

(Vulnera siccabat circum praecordia) "Sanguis,

Accipe" "uocem", <ait> ac saeuo sic pectore fatur:

20

"Heu miserande puer, nunc te fata impia tangunt!"

Regalis inter mensas genitoris et ora

Polluit ore dapes, quidquid solamen humandi est.

Dum genitor nati morsu depascitur artus,

Et soror et coniunx petierunt aethera pinnis.

Progne et Philomela

Progne et filomela A