Isidorus Hispalensis carmina 8

Other sections


Nomine Iohannes Chrysostomus inde uocatus,

      Aurea quod nostrum lingua coruscet opus;

Constantinopolis me praeceptore refulget,

      Et celebror libris doctor ubique meis.

5

Composui mores, uirtutum praemia dixi,

      Et docui miseros crimina flere reos.