anthologia Latina 11

Reference basis text: P. Paolucci, 2006

Editing of the digital edition: P. Paolucci, A. Fassina, 2007

Data insertion and check: A. Fassina

Other sections


Hippodamia

 

Pandite nunc Helicona, deae, nunc pectore firmo

Este duces, o si qua uia est, et pronuba Iuno;

Pallida Tisiphone, fecundum concute pectus!

Non hic Atridae nec scelus exitiale Lacaenae;

5

Hic crudelis amor. Nunc illas promite uires,

Maius opus moueo: quaesitas sanguine dotes

Et scelerum poenas inconcessosque hymenaeos.

Vrbs antiqua fuit: fama est obscurior annis.

Quid memorem infandas caedes et facta tyranni

10

Ausi omnes (inmane nefas! ) irasque minasque?

Quis tam crudelis optauit sumere poenas?

Hic, qui forte uelit currus agitare uolantis,

Inuitat pretiis animos et praemia ponit;

Tormenti genus incertum de patre ferebat:

15

Fama malum, incautum dementia cepit amantem

(Horresco referens): rapido contendere cursu

Conposuit legesque dedit populosque propinquos

Infelix habuit thalamus; ruit omnis in urbem,

Magnanimi heroum, primaeuo flore iuuentus.

20

Vndique conueniunt et uirginitatis amore

Contendunt petere, dubii seu uiuere credant

21a

<siue extrema pati miseri, quibus ultimus esset>

Ille dies uitamque uolunt pro laude pacisci.

Post, ubi confecti cursus, circensibus actis

Supplicia expendunt iuuenes ante ora parenti;

25

Linquebant dulces animas et corpora partim.

Pro molli uiola, pro purpureo narcisso

Ora uirum tristi pendebant pallida tabo

Vestibulum ante ipsum saeuique in limine regis

Terribiles uisu formae inposuere coronas;

30

Quin ipsae obstipuere domus noctesque diesque

Vmbrae ibant tenues odium crudele tyranni

Saepe queri et longas in fletum ducere uoces.

O uirgo infelix, iam fas est parcere genti!

Pestis et ira deum crudeli funere uirgo,

35

Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.

Tempore iam ex illo nil magnae laudis egentes

Deponunt animos, scelerata excedere terra.

Ecce inter sanctos ignis, dum sacra morantur

Et iuxta genitorem adstat lasciua puella,

40

Cui pater et coniunx, si qua fors adiuuet ausum,

Ora puer prima signans intonsa iuuenta,

Pictus acu chlamydem et barbara tegmina crurum,

Venit: amor fidens animi, in utrumque paratus;

Lucet ebur, tantum egregio decus enitet ore.

45

Postquam introgressi et coram data copia fandi,

Rex prior adgreditur dictis atque increpat ultro:

"Quo, moriture, ruis? Quae te dementia cepit?

Aut quisquam ignarum conubia nostra petentem

Iussit adire domos? Quidue hinc petis? "inquit. At ille:

50

"Poenarum exhaustum satis est, miseretque pudetque?

"Pone animos et pulsus abi; miserere tuorum!

Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?

Sunt aliae innuptae, thalamis ne crede paratis!

Ne pete conubiis natam: dabis, inprobe, poenas.

55

Ad quae subridens paucis ita reddidit heros:

"Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?

Ne tantos mihi finge metus tam fortibus ausis!

Nec morte horremus, nec nos uia fallit euntis:

Quo res cumque cadent, nec me sententia uertit.

60

Audentes Fortuna iuuat. Stat, quidquid acerbi est,

Morte pati; quo fata trahunt retrahuntque, sequamur!

Talia dicentem iam dudum auersa tuetur

Causa mali tanti: multos seruata per annos,

Qualis gemma micat fuluum quae diuidit aurum,

65

Inter utramque uiam talem se laeta ferebat;

Ac ueluti Pariusue lapis circumdatur auro

Arte noua, talis uirgo dabat ore colores

Insignis facie, oculos deiecta decoros.

Vritur infelix subitoque accensa furore

70

Stare loco nescit: quis enim modus adsit amori?

Nulla Venus, nulli quondam flexere hymenaei;

Solus hic inflexit sensus. Dum plurima uoluit

In partisque rapit uarias: famulumne parentis

Audeat effari? Quae prima exordia sumat?

75

Incipit effari mediaque in uoce resistit.

Versanti potior uix haec sententia sedit:

Custodem ad sese per noctem plurima uoluens

Intra tecta uocat funditque has ore querellas:

"Quis nouos hic nostris successit sedibus hospes?

80

Ire iterum in lacrimas misera et tam dira cupido?

En quid ago? Aut quaenam spondet fortuna salutem

Per tot ducta uiros? Qui nunc certamine tanto?

Vmbrarum hic locus est; quo me decet usque teneri?

Respice ad haec (miserere animi non digna ferentis!):

85

Ora manusque ambas defunctaque corpora uita

Et funus lacerum, caput et sine nomine corpus.

Argumentum ingens: currusque rotasque uolucris

Falle dolo. Dolus an uirtus, quis in hoste requirat?

Accipe daque fidem. "Media inter talia uerba

90

Luctantem amplexu molli fouet; hoc decus illi

Venturum excidio, uana spe lusit amantem.

Tandem pauca refert: "Tuus, o regina, quid optes

Explorare labor. Vincant quos uincere mauis.

Testor utrumque caput, mihi iussa capessere fas est.

95

Vnum pro multis dabitur caput. "Atque ita fatus

Ergo iussa parat, spe multum captus inani:

Scilicet id magnum sperans fore munus amanti;

Artificis scelus et taciti uentura uidebant,

Vnius in miseri exitium uentura sub axe.

100

Oceanum interea surgens Aurora relinquit;

Iam sole infuso, magnae sub moenibus urbis

Circus erat, fama multis memoratus in oris,

Nec uisu facilis nec dictu effabilis ulli.

Vndique uisendi studio turbante tumultu

105

Conueniunt, quibus aut odium crudele tyranni

Aut metus acer erat puerique parentibus orbi

Et trepidae matres et lamentabile regnum.

Flent maesti mussantque patres, hic cara sororum

Pectora maerentum, quibus est fortuna peracta.

110

Hos inter motus stat ductis sortibus urna;

Tunc loca sorte legunt. Extemplo arrectus uterque

Stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.

Nec mora: continuo uasto certamine tendunt

Custodes lecti atque arrectis auribus adstant

115

Orantes ueniam; certatur limine in ipso.

Atque ea diuersa penitus dum parte geruntur,

Discessere omnes medii signoque repente

Qua data porta ruunt. Sic densis ictibus heros

Stridore ingenti atque oculis uigilantibus exit,

120

Incumbens umero; sonitu quatit ungula campum.

Dant animos plagae, pronique in uerbera pendent

Pro se quisque uiri; tunc caeco puluere campus

Conditur in tenebras, qua proxima meta uiarum;

Et longum superant flexum caecique furore

125

Illi inter sese de uita et sanguine certant.

Regina e speculis miro properabat amore

Omnia tuta timens, quoniam fors omnia uersat.

Audit equos, audit strepitus, timet omnia secum:

Praescia uenturi, sed spes incerta futuri.

130

Et proni dant lora: uolat ui feruidus axis;

Liquitur, in medioque ardentem deserit ictu.

Carpit enim uires et, haec ut cera liquescit,

Excoquitur uitium, dum nititur acer et instat.

Vertitur interea et scelus expendisse merentem

135

Matres atque uiri uocesque ad sidera iactant.

Dum trahitur curruque haeret resupinus inani,

Radit iter laeuum interior subitoque priorem

Praeterit et super haec inimico pectore fatur:

"Istic nunc, metuende, iace uetitosque hymenaeos

140

Sume, pater frustraque animis elate superbis.

En qui nostra sibi, tot iam labentibus annis,

Seruabat senior! Nostrasne euadere demens

Sperasti te posse manus circensibus actis?

Hic tibi mortis erant metae: submitte furorem,

145

Qui iuuenum tibi semper erat! Sperauimus ista

Et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.

Dixit et e curru saltum dedit; ocius omnis

Excipiunt plausu, caelum tonat omne tumultu.

Ipse etiam eximiae laudis cum uirgine uictor

150

Ibat ouans umeroque Pelops insignis eburno.

Tunc uero exarsit iuueni dolor ossibus ingens;

Olli (sensit enim simulata mente locutam)

Nec latuere doli, caput horum et causa malorum;

Tunc quassans caput haec effundit pectore dicta:

155

"Me me (adsum qui feci), merui nec deprecor, "inquit,

"Spargite in fluctus. En haec promissa fides est?

I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis.

His etiam instruxi manibus, deceptus amore.

Nusquam tuta fides; uarium et mutabile semper

160

Femina. "Sic fatus liquidas proiecit in undas

Aeternam moriens famam, quae maxima semper

Dicitur aeternumque tenet per saecula nomen.

4

Atridae nec

atride nec A  nec ex Aen. 9,602 Aen. 9,602 + 6,511

et corr. Riese Schenkl

aut corr. Burman Baehrens

Atriden corr. Iur.