Sisebutus hymnus de ratione temporum


Annus solis continetur quatuor temporibus

Ac deinde adimpletur duodecim mensibus;

Quinquaginta et duabus currit ebdomadibus,

[Vna die superducta et sex horis paribus:]

5

Trecentenis sexaginta atque quinque diebus

[Sic ambitum zodiaci sol lustrat discursibus,]

Sed excepta quarta parte noctis atque diei,

Quae dierum superesse cernitur seriei.

De quadrante post annorum bis binorum terminum

10

Calculantes colligendum decreuerunt bissextum.

[Tantus ei honor datus a regali culmine,

Quod sic fuit nominatus a Iulio Cesare.

† Quem ponendum anni fine decreuente Gaius

Dies quinque iterante quam breuis Februarius.]

15

Hinc annorum diuersantur lunae longitudines,

Quorum quidam embolismi, quidam fiunt communes.

Breuis quippe, qui uocatur communis, lunaribus

Solis semper duodenis terminatur mensibus.

[Tricentenis quinquagenis bisque binis diebus

20

Hic undenis annum solis percurrit discursibus.]

Longus autem, qui omnino embolismus dicitur,

Lunae tribus atque decem cursibus colligitur.

Breuioris anni totus terminatur circulus

Trecentenis quinquaginta atque quater diebus.

25

Longus uero lunae annus in dierum termino

Continetur trecenteno octogeno quaterno.

Vno nempe atque decem diebus in ordine

Breuis annus anni solis superatur agmine.

Nouem uero embolismus atque decem diebus

30

Peruidetur anni solis eminere cursibus.

Ac per istam sui semper incrementi copiam

Breuiorum longiores compensant inopiam.

Dehinc decem atque nouem annorum statuitur

Tempus certum, quo lunaris terminus porrigitur,

35

In quo lunae replicantur cursu quodam subtili

Bis centeni terque deni semel quini circuli.

Huic quippe, ut exigit perscrutanda ratio,

Se per partes dies saltus interserit spatio.

[In duodenae horae fine percurrit incensio,

40

Sic momento quater ducto cursu semper menstruo

Et momenti duodena addita particula

Per mensuum duodenorum singula curricula

† Athomi superadditis ducenteno numero

Triginta et quinque ducto eorundem cumulo,

45

Saltus lunae supercrescit cursu subtilissimo

Ducenteno mense quino necnon et trigesimo.

Qui si fiant quater ducti, efficiunt cumulum

Momentorum nongentorum quadraginta numerum.

Quibus puncti fiunt cuncti sex et nouem decies

50

Momentorum nongentorum atque decem sexies.]

Intra quoque supradictum habent semper spatium

Dies solis atque lunae aequum pondus partium.

[Dionisius attentus cyclum nobis tradidit

Communis et embolismi, ius paschale reddidit.

55

Sanctissimus ipse abbas diem saltus memorat,

Quinis denis kalendarum Magii demonstrauerat.

Calculauit unum diem † bis obtimini termini,

Ne deesset idem unus primo anno communi.

Hoc augmentum si<c> concrescit mensibus plurissimis,

60

Ducentenis atque quinis necnon et trigesimis.

Greci dicunt et Aegyptii de saltu certissima

In undenis kalendarum epacta trigesima.

In Latinis diem saltus ................... memorant

In quindecim kalendarum Decembris concelebrant.]

65

Huius cycli pars uocatur ogdoas anterior

Ac deinde appellatur endecas ulterior.

Ogdoadi deputantur octo anni priores,

Endecadi reliquorum destinatur series.

In hoc cursu fiunt anni communes duodecies,

70

Anni uero embolismi supputantur septies.

Talis quippe cum annorum calculus extenditur,

In eundem lunae cursum circulus reuertitur.

Solis uero in id ipsum non recurrit series,

Donec anni reuoluantur octies et uigies.

75

Adimpleto sane solis suprascripto tempore

Reclinatur absque ullo resistenti rancore.

His itaque reciprocis alternata cursibus

Solis lunae diuersantur tempora temporibus.

Sed ad prima post annorum recurrent initia

80

Quingentorum ac triginta atque duum spatia.

In hoc cyclo per concursum caeli luminarium

Manifesta fiunt festa dierum paschalium;

Qui porrectus per extensam annorum uertiginem

In eandem, ut praedixi, recurrit originem.

85

Paschae uero longos, breues, intellectu uarios

Hoc excepto multi plures conscripserunt circulos.

Quos dispono praeterire breuitatis gratia,

Quorum nobis necnon nota numeri peritia.

Altum caelum qui creauit, terras atque aequora,

90

Doxa regi per aeterna deo soli saecula.