anthologia Latina 10

Reference basis text: A. Riese, 1894

Editing of the digital edition: F. Ragni, 2009

Other sections


MAVORTI

Iudicium Paridis

Pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum

Forte recensebat numerum sub tegmine fagi.

Horrescit uisu subito et memorabile numen

Aut uidet aut uidisse putat. "quo tenditis" inquit

5

"Caelicolae magni? pacemne huc fertis an arma?"

Ad quem tum Iuno supplex his uocibus usa est:

"O lux Dardaniae, Troianae gloria gentis,

Quam diues pecoris, niuei quam lactis abundans,

Et proprio fuerint distentae lacte capellae

10

Vbera, nec metas rerum nec tempora pono.

Haec tibi semper erunt, hic inter flumina nota

Sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos.

Praeterea sceptrum dabitur, Troiane, quod optas."

Talibus orabat Iuno. Tritonia Pallas

15

Orsa loqui, nimbo effulgens et Gorgone saeua:

"Disce, puer, uirtutem ex me uerumque laborem,

Militiam et graue Martis opus; sit pectore in isto

Vulnera dirigere et calamos armare ueneno."

Has inter uoces, media inter talia uerba

20

Sic contra est ingressa Venus, male numen amicum,

Nuda genu, nudos ceruix cui lactea crines

Corripit in nodum; rosea ceruice refulsit

Et uera incessu patuit dea. ille repente

Obstipuit subitaque animum dulcedine mouit

25

Et mentem Venus ipsa dedit. decus enitet ore

Exultatque animis et se cupit ante uideri.

"Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,

Sic cytiso pastae distendant ubera uaccae:

Formosi pecoris custos, formosior ipse,

30

Aspice nos tantum, Lacedaemoniosque hymenaeos

Coniugio iungam stabili propriamque dicabo

Reginam thalamis Phrygio seruire marito."

Ille deae donis ac tanto laetus honore

Vltro animos tollit dictis ac talia fatur:

35

"Iam iam nulla mora est neque me sententia uertit.

Do quod uis: licet arma mihi mortemque minetur,

Me tamen urit amor. ueniam quocumque uocaris;

Tu modo promissis maneas." ea uerba locutus

Vendidit hic auro patriam. dux femina facti.

40

Nec mora, continuo penetrat Lacedaemona pastor

Ledaeamque Helenam Troianas uexit ad urbes,

Et si fata deum, si mens non laeua fuisset,

..............................

MAVORTI

Maborti A