Sisebutus carmen de eclipsibus


Tu forte in lucis lentus uaga carmina gignis

Argutosque inter latices et musica flabra

Pierio liquidam perfundis nectare mentem.

At nos congeries obnubit turbida rerum

5

Ferrataeque premunt milleno milite curae,

Legicrepae tundunt, latrant fora, classica turbant;

Et trans Oceanum ferimur porro usque niuosus

Cum teneat Vasco nec parcat Cantaber horrens.

En quibus indicas, ut crinem frondea Phoebi

10

Succingant hederaue comas augustius umbrent!

En quos flammantem iubeas uolitare per aethram!

Quin mage pernicies aquilas uis pigra elefantum

Praecurret uolucremque pigens testudo molossum,

Quam nos rorifluam sectemur carmine lunam.

15

His tamen, incuruus per pondera terrea nitens,

Dicam, cur fesso liuescat circulus orbe

Purpureumque iubar niuei cur tabeat oris.

Non illam (ut populi credunt) nigrantibus antris

Infernas ululans mulier praedira sub umbras

20

Detrahit altiuago e speculo, nec carmine uicta

Vel rore Stygis aut herbis terrae aericrepantem

Vincibilemque petit clangorem (quippe per aethram,

Qua citimus limes dispescit turbida puris,

Inuiolata meat); sed uasto corpore tellus

25

(Quae medium tenet ima polum) dum lumina fratris

Detinet umbriferis metis, tum sidere casso

Pallescit, teres umbra rotae dum transeat himen

Aggerei uelox cumuli speculoque rotanti

Fraternas reparet per caelum libera flammas.

30

Sed quia mira putas, cur, cum uis maxima solis

Bis nouies maior clueat quam terreus orbis,

Non circumcingat terrestres lumine metas,

Sume ratum rationis opus. Namque aspice Phoebum,

Quam sublimis eat conuexa per aurea mundi

35

Quamque humilem terram collustret cursibus altis:

Hic ingens, utcumque libet, cum desuper ignes

Sparserit, obliquo uel cum radiauerit axe,

In terram radii franguntur. cetera solis

Lumina, qua maior iaculis radiantibus exit,

40

Nil obstante globo tendunt per inania uasta,

Donec pyramidis peragat uicta umbra cacumen.

Per quam cum Phoebe gelidos agit uda iugales,

Infima uicinis nonnumquam decolor umbris

Fratre caret uacuoque exsanguis deficit ore.

45

Cur autem sola spolietur lumine luna,

Nil uero mirum est. quippe illam lucis egentem

Lux aliena fouet; quam cum pars proxima metae

Inuidet, expectat radios male caerula fratris.

At chorus astrorum reliquus non tangitur umbris,

50

Et proprium cunctis iubar est, nec sole rubescunt.

Sed sudus radiis astralibus impete celso

Porro ultra solem rapitur cum uertice caeli.

Iam cur semenstri non semper palleat orbe,

Inflexi praestant oblico tramite cursus.

55

Namque uagans errore rato cum deuia tortos

Colligit anfractus, metam sol eminus exit

Intorquetque peplum noctis radiatque sororem.

Haec eadem ratio est, subitis ubi frangitur umbris

Augusti solis rutilum iubar, indiga lucis

60

Quando inter terram et solem rota corporis almi

Luna meat, fratrem rectis obiectibus arcens.