Littera sum Samii discrimine secta bicorni,
Humanae uitae uideor praeferre figuram:
Nam uia uirtutis dextrum petit ardua callem,
Difficilemque aditum primo spectantibus offert,
5
Sed requiem praebet fessis in uertice summo;
Molle ostentat iter uia lata, sed ultima meta
Praecipitat captos, uoluitque per aspera saxa.
Quisquis enim duros casus uirtutis amore
Vicerit, ille sibi laudem decusque parabit;
10
At qui desidiam luxumque sequetur inertem
Dum fugit oppositos incauta mente labores,
Turpis inopsque simul miserabile transiget aeuum.
I quoque maiorum quondam seruata uetustas
Augusti ad tempus pro me scribebat ubique;
15
Inter uocales a doctis censeor esse
Ἑλληνικῶν causa λόγων quibus utitur omnis
Qui fari gestit latialiter atque diserte.