Venantius Fortunatus carminum libri 8, 11

Other sections


Venit ad aegrotum medici uox alma Gregori

      Vrbe ex Toronica, dum cubo rure toro,

Concite presbytero recitante Leone sereno,

      Irem ut Martini sunt ubi festa pii.

5

Tum, fateor, morbi graue debilitate laborans

      Febre calens summa iam rigor imus eram.

Hinc fragili nimium forti languore redacto

      Ilia lassa leuans halitus aeger erat.

Ibat anhelanti uapor aridus ora perurens,

10

      Ibat ab arcanis flatilis aura coquens.

Feruor eram totus, tristis rogus, igne caminus,

      Febris et in fibris stabat operta patens,

Donec Christus opem sudore undante refudit,

      Feruidus et gelidas ignis abegit aquas.

15

Redditus ergo isti, pater alme, saluto saluti:

      Auxilium exili sis, rogo, pastor oui.