anthologia Latina 4

Reference basis text: A. Bartalucci, 1998

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


4 R = SB

 

<Contra Paganos>

 

Dicite, qui colitis lucos antrumque Sibyllae

Idaeumque nemus, Capitolia celsa Tonantis,

Palladium Priamique Lares Vestaeque sacellum

Incestosque deos, nuptam cum fratre sororem,

5

Inmitem puerum, Veneris monumenta nefandae,

Purpurea quos sola facit praetexta sacratos,

Quis numquam uerum Phoebi cortina locuta est,

Etruscus ludit semper quos uanus aruspex:

Iuppiter hic uester, Ledae superatus amore,

10

Fingeret ut cycnum, uoluit canescere pluma,

Perditus ad Danaen fluere et subito aureus imber,

Per freta Parthenopes taurus mugire et adulter?

Haec si monstra placent, nulla sacrata pudica!

Pellitur arma Iouis fugiens regnator Olympi:

15

Et quisquam supplex ueneratur templa tyranni,

Cum patrem uideat nato cogente fugatum?

Postremum, regitur fato si Iuppiter ipse,

Quid prodest miseris perituras fundere uoces?

Plangitur in templis iuuenis formonsus Adonis:

20

Nuda Venus deflet, gaudet Mauortius heros,

Iuppiter in medium nescit finire querellas

Iurgantesque deos stimulat Bellona flagello.

Conuenit, his ducibus, proceres, sperare salutem?

Sacratis uestras liceat conponere lites?

25

Dicite: praefectus uester quid profuit urbi,

Quem Iouis ad solium raptum tractatis abisse,

Cum poenas scelerum tracta uix morte rependat?

Mensibus iste tribus, totam qui concitus urbem

Lustrauit, metas tandem peruenit ad aeui!

30

Quae fuit haec rabies animi? Quae insania mentis?

Vediouis uestram posset turbare quietem?

Quis tibi iustitium incussit, pulcerrima Roma?

Ad saga confugeret populus, quae non habet olim?

Sed fuit in terris nullus sacratior illo,

35

Quem Numa Pompilius, e multis primus aruspex,

Edocuit uano ritu pecudumque cruore

Polluere insanum! bustis putentibus aras.

Non ipse est uinum patriae qui prodidit olim,

Antiquasque domus, turres ac tecta priorum

40

Subuertens, urbi uellet cum inferre ruinam,

Ornaret lauro postes, conuiuia daret,

Pollutos panes infectos ture uaporo

Poneret, in risum quaerens quos dedere morti,

Gallaribus subito membra circumdare suetus,

45

Fraude noua semper miseros profanare paratus?

Sacratus uester urbi quid praestitit, oro?

Qui hierum docuit sub terra quaerere solem,

Cum sibi forte pirum fossor de rure dolasset,

Diceret esse deum comitem Bacchique magistrum,

50

Sarapidis cultor, Etruscis semper amicus,

Fundere qui incautis studuit concepta uenena,

Mille nocendi uias, totidem cum quaereret artes;

Perdere quos uoluit percussit, luridus anguis,

Contra deum uerum frustra bellare paratus,

55

Qui tacitus semper lugeret tempora pacis

Nec proprium interius posset uulgare dolorem!

Quis tibi, taurobolus, uestem mutare suasit,

Inflatus diues subito mendicus ut esses

Obsitus et pannis, modica stipe factus epaeta,

60

Sub terra missus, pollutus sanguine tauri,

Sordidus, infectus, uestes seruare cruentas,

Viuere cum speras uiginti mundus in annis?

Ambieras censor meliorum caedere uitam,

Hinc tua confisus possent quod facta latere,

65

Cum canibus Megales semper circumdatus esses,

Quem lasciua cohors (monstrum) comitaret ouantem!

Sexaginta senex annis durauit ephebus,

Saturni cultor, Bellonae semper amicus,

Qui cunctis Faunosque deos persuaserat esse,

70

Egeriae Nymphae comites, Satyrosque Panasque,

Nympharum Bacchique comes Triuiaeque sacerdos,

Quem lustrare choros ac molles sumere thyrsos,

Cymbala quem inbuerat quatere Berecyntia mater.

Quid Cytherea potens iussit Ioue prosata summo

75

Iudicio Paridis pulcrum sortita decorem?

Sacrato liceat nulli seruare pudorem,

Frangere cum uocem soleant Megalensibus actis!

Christicolas multos uoluit sic perdere demens,

Qui uellent sine lege mori, donaret honores,

80

Oblitosque sui caperet quos daemonis arte,

Muneribus cupiens quorundam frangere mentes

Aut alios facere parua mercede profanos

Mittereque inferias miseros sub Tartara secum.

Soluere qui† s† uoluit, pia foedera, leges

85

Leucadium fecit fundos curaret Afrorum,

Perdere Marcianum, sibi proconsul ut esset.

Quid tibi diua Paphi custos, quid pronuba Iuno

Saturnusque senex potuit praestare sacrato?

Quid tibi Neptuni promisit fuscina, demens?

90

Reddere quas potuit sortes Tritonia uirgo?

Dic mihi, Sarapidis templum cur nocte petebas?

Quid tibi Mercurius fallax promisit eunti?

Quid prodest coluisse Lares Ianumque bifrontem?

Quid tibi Terra parens, mater formonsa deorum,

95

Quid tibi sacrato placuit latrator Anubis?

Quid miseranda Ceres, subter Proserpina matre,

Quid tibi Vulcanus claudus, pede debilis uno?

Quis te plangentem non risit, caluus ad aras

Sistriferam Fariam supplex cum forte rogares,

100

Cumque Osirim miserum lugens latrator Anubis

Quaereret, inuentum rursum quem perdere posset,

Post lacrimas ramum fractum portares oliuae?

Vidimus argento facto iuga ferre leones,

Lignea cum traherent iuncti stridentia plaustra,

105

Dextra laeuaque istum argentea frena tenere,

Egregios proceres currum seruare Cybellae,

Quem traheret conducta manus Megalensibus actis,

Arboris excisae truncum portare per urbem,

Attin castratum subito praedicere solem.

110

Artibus heu magicis procerum dum quaeris honores,

Sic, miserande, iaces paruo donatus sepulcro.

Sola tamen gaudet meretrix te consule Flora,

Ludorum turpis genetrix Venerisque magistra,

Conposuit templum nuper cui Symmachus heres.

115

Omnia quae in templis positus tot monstra colebas,

Ipsa mola et manibus coniunx altaria supplex

Dum cumulat donis uotaque in limine templi

Soluere dis deabusque parat superisque minatur,

Carminibus magicis cupiens Acheronta mouere,

120

Praecipitem inferias miserum sub Tartara misit.

Desine post hydropem talem deflere maritum,

De Ioue qui Latio uoluit sperare salutem!

Sine ulla inscriptione P Delisle Mor. 1 Baehr. 1

carmen codicis Parisini 8084 Riese 1 Mommsen Roncoroni Mazzarino Salemme

 Carmen christianum codicis Parisini 8084 contra fautores paganae superstitionis ultimos Dobbelstein

Incerti carmen contra paganos Baehr. 2

Carmen codicis Parisini 8084 (Contra paganos) Riese 2

Carmen contra Flavianum Ihm , p. 208.

Carmen adversus Flavianum Seefelder Barkowski Wytzes

Contra Paganos Manganaro Shackl. B. 1

Carmen contra paganos Matthews Lenaz Tandoi Perelli ¹ Perelli²

Contra Vettium Cracco Ruggini p. 116, Puglisi²

Carmen codicis Parisinis 8084 (Carmen contra Paganos) Shackl. B. 2