Venantius Fortunatus carminum libri 8, 9

Other sections


Mens fecunda deo, Radegundis, uita sororum,

      Quae ut foueas animam membra domando cremas:

Annua uota colens hodie claudenda recurris:

      Errabunt animi te repetendo mei.

5

Lumina quam citius nostris abscondis ocellis!

      Nam siue te nimium nube premente grauor.

Omnibus exclusis uno retineberis antro:

      Nos magis includis, quos facis esse foris.

Et licet huc lateas breuibus fugitiua diebus,

10

      Longior hic mensis quam celer annus erit.

Tempora subducis, ceu non uidearis amanti,

      Cum uos dum cerno hoc mihi credo parum.

Sed tamen ex uoto tecum ueniemus in unum

      Et sequor huc animo quo uetat ire locus.

15

Hoc precor, incolumem referant te gaudia paschae,

      Et nobis pariter lux geminata redit.